CELSUS


DE MEDICINA

Liber III



XXIII.
Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis, vel major nominatur. Homo subito concidit ; ex ore spumae moventur ; deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius viros, quam foeminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse, usque ad mortis diem, et vitae non periculosum ; interdum tamen eum recens est, hominem consumit ; et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in puellis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque iisdem, quibus lethargicos, excitare conantur ; quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille nunquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur. Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti debet ; si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est, ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur ; tunc caput tondere, oleoque et aceto perungere ; cibum post diem tertium, simul transiit hora, qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his, aliique molles et faciles cibi, neque caro, minimeque suilla convenit ; sed mediae materiae ; nam et viribus opus est, et cruditates cavendae sunt. Cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem, omniaque calefacientia ; item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, vomitum, lassitudinem, sollicitudines, negotia omnia. Ubi tertio die cibus data est, intermittere quartum, et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec quatuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti vim deposuit ; ac, si manet, curandus jam ut longus est. Quod si, non quo die primum id incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus est, protinus eo genere victus habito, qui supra comprehensus est, exspectandus est dies, quo prolabatur ; utendumque tum vel sanguinis missione, vel ductione alvi, vel nigro veratro, sicut praeceptum est ; insequentibus deinde diebus, per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum, non ita multis interpositis diebus ; sic tamen, ne iterum unquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires ejus erunt nutriendae ; quibusdam, praeter ea, quae supra scripta sunt, adjectis. Ubi mane experrectus est, corpus ejus leniter ex oleo vetere, cum capite excepto ventre, permulceatur ; tum ambulatione quam maxime longa et recta utatur ; post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur ; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur ; paulum cibi assumat ; conquiescat : rursus ante noctem ambulatione utatur ; iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter, neque caput contingatur : post haec coenet ; interpositisque tribus aut quatuor diebus, uno aut altero acria assumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat ; ungatur oleo vetere, adjecto aceto et nitro ; perfundatur aqua salsa ; bibat jejunus ex aqua castoreum ; nulla aqua, nisi decocta, potionis causa utatur. Quidam jugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt : apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est, juxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere ; occipitum incidere, et cucurbitulas admovere ; ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id, tantummodo utendum erit exercitatione multa, frictione, cibisque iis, qui supra comprehensi sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent, excepimus.