FICINUS Marsilius


Theologia platonica,
De Immortalitate animorum duodevigenti libris

(1489)

LIBER TERTIUSDECIMUS




CAPUT I

Quantum anima corpori dominatur, a multis ostenditur signis, ac primum ab affectibus phantasiae.

Hactenus divinitatem animae rationibus demonstravimus, deinceps vero signis idem pene similiter confirmabimus. Phantasiam quatuor sequuntur affectus : appetitus, voluptas, metus ac dolor. Hi omnes quando vehementissimi sunt, subito corpus proprium omnino, nonnumquam etiam alienum afficiunt. Quantos ardores vel cupiditas vindictae ciet in corde vel libido voluptatis in iecore, immo et in pulsu ! Ex cuius mutatione cognovit medicus Erasistratus Antiochum esse amore Stratonicae captum. Rursus cupido nocendi frequenti intuitu quam perniciose pueros aliosque quoslibet molliores fascinat ! Quam manifeste praegnantis mulieris aviditas tenerum foetum inficit rei cogitatae nota ! Quam varios filiis suis gestus figurasque parentes et quantum sibi dissimiles imprimunt propter vehementem rerum diversarum imaginationem qua dum coeunt casu aliquo afficiuntur ! Quo fit ut dissimiliores sint admodum inter se homines figura gestibusque et moribus, quam quaevis inter se in quavis specie bruta. Quam saepe malefica voluntas exsecrationibus suis et veneficiis vulgo fertur nocuisse hominibus, et brutis, et plantis ! Adde quod glutones nonnulli epulas quasdam avidius cogitantes salivam suam simili quodam sapore inficiunt. Pueri quoque et gravidae mulieres propter nimiam vetiti cibi vel potus aviditatem liquescunt, diffluunt, dilabuntur. Haec et similia permulta efficit appetitus. Laetitia quoque vehemens non minora. Haec perimere subito potest corpus et saepe morbo levare. Nonne Sophocles et Dionysius Siciliae tyrannus obiere repente uterque accepto tragicae victoriae nuntio ? Mater viso filio e Cannensi pugna redeunte subito expiravit. Quid contra dolor possit, nullus ignorat. Molestia quinetiam tetri cuiusdam spectaculi gustum inficit et provocat nauseam solo aspectu. Pueri nonnumquam et grandiores cum amaran potionem offerri vident alicui, statim sentiunt amaram in ore salivam, quam vehemens movit imaginatio. His nonnumquam tali quadam cogitatione alvus quoque laxatur. Et quod mirabile est, nonnulis stupefiunt dentes et aspectu aliquo, et auditu. Quid misericordia, quae dolor quidam est, nonne miserantis corpus ita nonnumquam afficit male, ut corpus alterius videt affectum ? Quod declarant ii qui sanguinis humani aspectu statim spiritu deficiente labuntur, et ii quibus dolet cubitus dum vident aut audiunt alterius cubitum vulneratum. Quid metus ? An non saepe altis e fenestris in terram despicientes prae formidine caligamus e contremiscimus, quandoque etiam ruimus ? Pallent repente timentes, sicut et verecundi rubent. Timore subito trepidat cor, arrectae stant comae, vox faucibus haeret, deficit quoque vita vel morbi diuturni sequuntur. Nonnumquam vero morbos quosdam curat metus, ut singultum et quartanam febrem. Quando autem metus vehementissimus cum vehementissima aviditate concurrit, nonnumquam effectus mirabilis provenit. Hinc, ut est apud Herodotum, cum Craesum regem quidam ex Persis interficere vellet, filius Craesi antea mutus propter ingentem tum mortis paternae timorem tum clamandi cupiditatem subito solvit linguam ac magna voce clamavit : « O vir, ne interficias Craesum ». Inde vocalis est factus. Quamobrem affectus ilii quatuor corpori penitus dominantur, cum illud undique mutent. Sunt gutem hi motus ipsius animi. Nam quantum animus bonum quippiam iudicat aut malum, tantum cupit, gaudet, timet et dolet. Unde sequitur naturam corporis animae motibus penitus subiici. Hinc fit ut vultus humanus tum inclinationum animi perspicua signa, tum affectuum singulorum indicia certissima prae se ferat. Illa quidem soli Physiognomi, haec etiam vulgares intelligunt. Quis non facile agnoscat cupientem, timentem, iratum, gaudentem animum et moerentem ? Hinc accidit rursus, ut solus homo rideat, solus et lachrymetur, ex eo quod animi motus plurimum in corpus habent imperium.
Ex hoc autem, quod rationalis animae motibus omnino corpus subiicitur, duo quaedam coniicimus. Unum, quod anima haec forma excellentissima est ac per se subsistens, quia non dominatur corpori forma illa, quae per corpus existit. Alterum, quod corpus humanum animae suae cedit facillime. Non cedit facile, quod propter abundantiam terrae solidum est et durum. Ideo corpus nostrum, si ad caetera animalia comparetur, quam minimum terrae, et illud quidem subtile possidet, sublimiorum elementorum quam plurimum, quocirca caelestis est animae receptaculum. Cui quidem rei documento esse potest, quod viri ingeniosiores saepenumero moiles came sunt, graciles, valetudinarii, corpusque illorum quam minimis ipsorum motibus plurimum variatur, quod de Aristotele, de Pyrrhone, Speusippo, Carneade, Chrysippo, Plotino legimus. Quod in Timaeo sensit Plato cum diceret Deum potuisse tam solidum hominis corpus facere, ut ab externis minime laederetur, sed voluisse mollius facere, quo esset speculationi paratius, quasi non ad hanc habitationem, sed ad caelestem speculationem simus progeniti. Addit etiam animi potentissimi motiones proprium corpus et resolvere et dissolvere. Quod non in affectu solum, verumetiam in speculationis intentione contingat. Scribit et in Charmide Magos illos animae corporisque medicos, Zalmoxidis Zoroastrique spectatores, abitrari omnia corporis tum bona tum mala ab anima fluere in ipsum corpus, quemadmodum oculorum qualitas fluit a cerebro, cerebri qualitas a toto corpore. Atque ut impossibile est oculos curari, nisi curetur cerebrum, et cerebrum curari, nisi corpus totum, ita corpus totum, nisi anima bene valeat, non posse bene valere. Valetudinem vero animae curari Apollineis incantationibus quibusdam, id est philosophicis rationibus. Socrates praeterea narravit vulgatum esse apud Thraces eos medicos tali quadam curatione nonnullos homines servare immortales consuevisse. Tantum est animae in corpus imperium, tanta potestas. Magica haec opinio videtur cum illa Hebraeorum Christianorumque sententia consentire : Adae primi parentis animo prius quidem sano sana fuisse omnia ; deinde vero infirmo infirma omnia evasisse.
Caeterum de nostris motibus hoc est diligenter animadvertendum, quod aliqui incipientes a corpore non penetrant ad animam, alii penetrant, aliqui incipientes ab anima non redundant in corpus, alii vero redundant. Primi huiusmodi sunt, quando temperatissimus aer corpori circumfusus, licet aliquo modo corpus moveat, tarnen neque caloris praebet nobis sensum neque frigoris. Secundi sunt, quando ita movet ut aliquid sentiamus. Tertii sunt, quando mens tranquille aliquid speculatur aut phantasia leve aliquid modice intuetur, ex iis namque cogitationibus corpus non agitatur. Quarti denique, quotiens seu mens sive phantasia vehementius sese confert ad aliquid, aut noxium valde, aut utile multum iucundumque existimat. Tunc enim corpus aliquid patitur.
Profecto, quando per animi affectum motus aliqui in corpus redundant, non per vim corporis, sed per animi imperium in corpus videntur descendere. Corpus enim vim non habet agendi atque accipit subito motus illatos ab animo, nulla intercedente mora. Nam subito pallescit vultus animo metuente et per animi agitationem dumtaxat expallet. Quando vero, calefacto nimium corpore, anima id aegre fert, perturbatio huiusmodi non prius accidit animo, quam et passionem corporis senserit et noxiam iudicaverit. Sentire et iudicare actus est animi. Itaque per suum actum proprie, non per corporis violentiam animus perturbatur, ideoque seipsum movet, non movetur a corpore. Quod ex hoc plane conspicitur, quia ex vehementiore cogitatione animi et affectu semper agitatur et corpus, neque potest illi corpus obsistere ; ex passione vero et cruciatu corporis non necessario animus de suo statu deiicitur. Diogenes Cynicus nudus glaciem nivemque hieme, aestate ardentes calcabat arenas atque interim ridebat et iocabatur ; Polemon Academicus rabidissimos canum morsus dum sentiret, ne expalluit quidem. Anaxarchus Abderites philosophus a Nicocreonte Cypri tyranno iussus est in saxum concavum coniici ferreisque malleis caedi. At Philosophus poenam corporis negligens inquit : « Tunde, tunde Anaxarchi vasculum, Anaxarchum ipsum nihil terres ». Iussit tyrannus ilii praecidi linguam. Tunc ille praecisam mordicus in tyranni faciem conspuit. Aliique innumeri, maxime omnium Christi martyres talia fecisse commemorantur.
Ex quibus apparet non per corporalem naturam, sed per animae ipsius iudicium passiones corporis posse in animam penetrare. Iudicium vero non semper naturam sequitur corporis. Variatur quippe iudicium ad coniecturarum varietatem etiam simili corporis complexione manente, saepe etiam manet idem complexione mutata. Constat igitur animum corpori per se obesse, ipsum vero nisi a seipso laedi non posse. Laesio vero quae a seipso infertur, controversia quaedam est potius quam pernicies. Nihil enim a seipso perimitur.


CAPUT II

Signum secundum.
Ab affectibus rationis.

De Philosophis.

Animam nostram corporis esse dominam ab affectibus phantasiae satis narravimus. Coepimus quoque idem partim a rationis affectibus indicare. Hanc vero partem diffusius prosequamur. In hac parte ponimus Philosophantes, Poetas, Sacerdotes, Praesagos et Prophetas.
Epimenidem Cretensem annos quinquaginta dormisse aiunt, id est, ut opinor, a sensibus vixisse semotum, similiterque decem latuisse Pythagoram, Zoroastrem vero viginti. Socrates, ut scribit Plato, a solis ortu usque ad solem alterum orientem inconnivens, immobilis, iisdem vestigiis et ore atque oculis in eumdem locum directis cogitabundus et abstractus a corpore stabat. Plato cum frequenter contemplationis intentione longe secessisset a corpore, tandem in ea ipsa abstractione a corporis vinculis decessit omnino. Eius discipulus Xenocrates singulis diebus integram horam abstrahebatur a corpore. Archimedes Syracusanus geometricis figuris intentus, tumultuosum excidium pereuntis patriae et imminentem supra caput hostem non sentiebat. Porphyrius, Plotini discipulus, scribit Plotinum saepe solitum solvi a corpore, mutare vultus, tunc mira quaedam invenire, quae postea scriberet. Quater autem affuisse se asserit iis Plotini miraculis, seipsum vero, cum ageret octavum et sexagesimum aetatis annum, a numine correptum semel inter contemplandum affirmat. Multis annis ante istos idem fecisse Heraclitum et Democritum legimus. Utrique in solitudinem secesserunt. Alter intentione studii subtristis videbatur aspectu, alter cum mentem a sensibus avocare coepisset et impediretur ab oculis, sese excaecavit. Quid multa ? Quicumque magnum aliquid in quavis arte nobiliori adinvenerunt, id fecere praecipue, quando digressi a corpore in arcem animi confungerunt. Hinc Plato scribit in Phaedro Philosophorum mentes praecipue alas quibus ad divina volatur recuperare, quia videlicet semper divinis incumbant. Et alibi quidem divinos, alibi vero Dei filios nominat, quia quodammodo renascantur ex Deo. Ob id scribit Aristoteles omnes in qualibet arte viros excellentes melancholicos extitisse, sive tales nati fuerint, sive assidua meditatione tales evaserint. Quod ego ob eam causam arbitror evenire, quoniam humoris melancholici natura terrae sequitur qualitatem, quae numquam late sicut caetera elementa diffunditur, sed arctius contrahitur in seipsam. Ita melancholicus humor animam et invitat, et iuvat, ut in seipsam se colligat. Rursus, anima si frequenter ita ipsos in se spiritus colligit, propter continuam agitationem, partibus humorum subtilibus resolutis, complexionem corporis multo magis terream efficit quam acceperit, praesertim cum habitudinem corporis se colligendo reddat compressiorem. Talis autem est terrae natura.
Mitto quod talis quoque est natura Mercurii atque Saturni, per quam, dum spiritus in centrum colligunt, animi aciem quodammodo ab alienis ad propria revocant sistuntque in contemplando et ad contra rerum conferunt penetranda. Neque tarnen planetae vel humores eiusmodi tamquam efficientes causae id operantur, sed vel praebent occasionem vel impedimenta repellunt, animus autem ipse et invitatus et expeditus talia perficit.
Magnum certe est mentis imperium, quae virtute sua a compedibus corporis solvitur. Ingens opulentia mentis, quae quotiens pretiosos Dei et naturae cupit thesauros, non ex terrae visceribus, sed ex proprio eruit sinu. Maxime vero in illis apparet quantum corpori ratio dominatur, qui cum flagitiosam adolescentiam egerint, ante ipsam senectutem subito vel inspirante Deo vel homine exhortante ita mores mutant, ut ex intemperatis temperati vel continentes evadant. Quod statim fecisse Polemon traditur eodem die quo audivit Xenocratem de pudicitia disputantem. Idem Diogenes cum audiret Antisthenem disserentem de libertate. Solet natura quicquid longo tempore inolevit, non aliter quam longo tempore abolere. Habitum igitur diuturna consuetudine roboratum momento labefactare non naturae corporalis est, sed excelsioris atque divinae.

De Poetis.

Praterea, Poetas considera quos Democritus et Plato divino quodam furore correptos affirmant. Hoc ostendunt prae caeteris duo Platonis dialogi, Phedrus et Ion. Cuius quidem rei tria affert signa. Primum, quod artes singulas singuli homines sine Deo longo vix tempore assequuntur, legitimi vero poetae, quales fuisse vult Orpheum, Homerum, Hesiodum, Pindarum, omnium artium suis operibus certa quaedam indicia et argumenta inseruerunt. Secundum, quod multa furentes canunt et illa quidem mirabilia, quae paulo post defervescente furore ipsimet non satis intelligunt, quasi non ipsi pronuntiaverint, sed Deus per eos ceu tubas clamaverit. Tertium quod non prudentissimi quique et ab ineunte aetate eruditissimi optimi evasere Poetae, verum insani potius aliqui, qualem fuisse constat Homerum atque Lucretium, aut rudiores, qualem se fuisse testatur Hesiodus et quales extitisse Ionem et Tynnicum Chalcidaeum scribit Plato, qui praeter artem subito in rebus poeticis mirandi prodierint. Addit ineptissimos quosdam homines a Musis ideo corripi, quia divina providentia declarare vult hominum generi non hominum inventa esse praeclara poemata, sed caelestia munera. Cuius illud affert signum in Phaedro, quod nullus umquam licet diligentissimus et in omnibus artibus eruditus excelluit in poesi, nisi ad haec accesserit ferventior illa animi concitatio, quam sentimus quando

Est deus in nobis, agitante calescimus illo.
Impetus ille sacrae semina mentis habet.

Veniamus ad sacerdotes.

De Sacerdotibus.

Divum Paulum Theologum tres caelestium hierarchiarum caelos in divina abstractione animi conscendisse scripta eius, gesta discipuli monstrant. Gallilei quoque nonnulli olim subito inspirante Deo ex piscatoribus summi evasere theologi. Sacerdotes multos ante horum tempora instinctu daemonum solitos debacchari et mirabilia quaedam effari omnis testatur antiquitas. Cornelium sacerdotem castissimum scribit Aulus Gellius Patavi mente motum fuisse, eo tempore quo Caesar et Pompeius in Thessalia confligebant, adeo ut et tempus et ordinem et exitum pugnae videret. Plinius quoque tradit Harmonis Clazomenii animam relicto corpore vagari solitam et multa ac vera e longiquo nuntiare, donec cremato eo inimici eius, qui Cantaridae vocabantur, remeanti animae velut vaginam ademerunt. Idem facere consuevisse scribit Maximus Tyrius platonicus et Herodotus animam Aristei Praeconesii. Aurelius Augustinus refert sacerdotem Calamensem solitum se suo arbitratu a corpore advocare, praesertim cum querula harmonia demulceretur. Iacebat, inquit, simillimus mortuo, sine anhelitu et, cum ureretur et secaretur, non sentiebat. Experrectus autem dicebat se nihil praeter ipsam melodiam et voces loquentium in ipsa abstractione sensisse. Quod significat animam illam nihil tunc operari solitam in corpore, cum nullus esset motus aut sensus tangendi aut anhelitus, aliquid tamen in seipsa agere, cum harmoniam ante auditam excogitaret vocesque perciperet. Atque et Cornelius ille et Harmon et Aristeus, quos supra narravi, cum se a corpore abstulissent, nihil vidissent remotius quam antea, nisi anima, cum a corpusculo isto eximitur, viveret liberior et latius vagaretur, nec Calamensis anima se sua sponte abstulisset a corpore et semota egisset aliquid, si corporis sui pedissequa fuisset omnino.
Haec his Platonis verbis in Phaedro confirmari videntur. Divinis inquit, meditationibus qui recte utitur perfectisque mysteriis semper imbuitur, perfectus revera solus evadit. Ab humanis autem studiis segregatus divinoque numini semper inhaerens, vulgo capitur I quasi extra se positus, sed ipse Deo plenus vulgus latet.

De Fatidicis et Prophetis.

Diximus de Philosophis, Poetis, Sacerdotibus, iam de Fatidicis Prophetisque loquamur. Longior esse cogar, si Augures, Aruspices, Auspices, Mathematicos, Magos commemoravero. Horum quidem opera peritissimas indicant mentes. Mentes vero divinas illa prae caeteris praesagia indicant, ut in Phaedro vult Plato, quia sine arte et consilio fiunt, qualia sunt quae de Diotima vate et Socrate et Epimenide Plato refert, quae de Sybillis Varro una cum Platone, quae de Pythiis oraculis historici narrant et philosophi pene omnes confirmant, praesertim Platonici, quae de somniis experiuntur omnes, quae de divinis Prophetis tradunt Hebraei. Horum omnium mentes tunc maxime loca plurima circumlustrabant et tria in unum tempora complectebantur, quando se a corpore secernebant. Ergo quando animus hominis omnino erit seiunctus a corpore, omnem, ut est apud Aegyptios, comprehendet locum et omne tempus. Immo vero iam pene est talis animus suapte natura ubique et semper, qui ut multa loca et remotissima circumspiciat atque ut totum recolat praeteritum tempus et futurum anticipet, non cogitur extra se progredi, sed relicto corpore in se reversus, id prorsus assequitur, aut quia natura sua ubique est et semper, ut arbitrantur Aegyptii, aut quia cum in naturam suam se recipit, statim numini coniungitur omnes et locorum et temporum terminos comprehendenti. Caeterum quo via praesagium cadat in animum, si placet, altius repetam. Tres rerum ordines ad humanam animam pertinere videntur : providentia, fatum, natura. Providentia est series mentium, fatum, series animarum, natura, series corporum.
Principio sub Deo mentes ilias omnino solutas a corpore ponimus secundum Platonem, quos vocat Dionysius angelos purissimos, scilicet intellectus. Addimus inferiorem mentium graduni, earum scilicet quae iam corporibus uniuntur et quasi quidam angeli videntur esse, obtinentes quodammodo gradum infimum angelorum, quorum in numero sunt animae omnes rationales, sive mundi, seu mundanarum sphaerarum, syderum, daemonum atque hominum. Tertio loco sunt globi caelorum, elementorum, humorum. Proinde angelorum caput Deus est, quia radium suum rerum omnium creandarum rationibus praeditum per angelos omnes demittens, gradatim format omnes, ita ut in singulis universam describat mundi figuram. Neque solum sublimes illos intellectus angelosque purissimos sic exornat, verumetiam per illos tamquam medios in mentes quoque rationalium animarum quasi quosdam infimos angelos radium eumdem traducti, iisdem praeditum rationibus. Huiusmodi rerum dispositio lexque divina inscripta mentibus providentia nuncupatur.
Sequitur fatum. Animae quippe rationales non modo vim illam habent intelligendi, per quam angelicae sunt et in ordine providentiae numerantur, verumetiam vim illam vivificam rectricemque corporis, quae alit corpus in corpore, sentit corporalia per corpus, movet corpus per locum regitque in loco, quam vim idolum, id est simulacrum rationalis animae Platonici nuncupant. In hoc idolo insunt semina motionum et qualitatum omnium quae in corpore explicantur ab anima. Omnes animae rationales tum nostrae, tum quae supra nos sunt, vires illas habent intelligendi. Habent et has vivificas rectricesque corporum facultates.
Sequitur natura. Nam in quolibet corpore animato est certa quaedam eius affectio sive complexio efficax atque vitalis, quam virtus animae suae vivifica corpori tribuit. Hanc volunt esse Platonici naturam corporum, quasi quoddam vestigium animae in corpore sive umbram, quam Proculus esse vult una cum divisione corporis divisibilem seminibusque plenam vitamque corporis ab animae vita manantem.
Resumamus in hunc modum. Omnes mentes, sive sublimes et super animas sint, sive inferiores et inditae animabus, ita invicem connexae sunt, ut ab earum capite Deo incipientes longa et continua serie procedant, ac superiores quaelibet inferioribus radios suos dispertiant.
Videamus quid hinc oriatur. Quando quis caput summum recti ligni humi iacentis digito pulsat, usque alterum ligni extremum pulsatio vel levissima resonat. Idem in chorda fit tensa, cuius si apex tangatur tota tremit et sonat. Si tendas aequo intervallo duas in lyra fides altera pulsata, tremit et altera. Si duas lyras ad eamdem intentionem fidium temperes, sonante altera, altera reboat. Quorsum haec ? Ut intelligamus hinc ex omnium mentium mutua et invicem temperata connexione idem fieri ut scintillae primarum in medias, mediarum in infimas usque refulgeant et a postremis per medias in sublimes iterum reflectantur. Harum connexionem hanc mutuam scintillarumque infusionem a superioribus ad inferiores continue demanantem providentiam appellamus.
Mittamus mentes in praesentia, accipiamus idola, id est simulacra animarum. Caput omnium sit idolum animae mundi, huic connectantur idola duodecim animarum duodecim, sphaeras duodecim agitantium. Quoniam vero in qualibet sphaera plures sunt animae, harum idola ad unum idolum unius communisque animae, quae totam illam regit sphaeram, religentur. Atque ita omnia animarum rationalium idola mutua quadam conspiratione ex uno pendent idolo summo, ita ut nutus quilibet idoli primi in media et mediorum in infima transeant, et semina rerum omnium corporalium a primis idolis, idolis sequentibus inserantur. Conspirationem huiusmodi seminumque traductionem fatum esse arbitrabamur.
Eadem ratione per corpora procedamus. Complexiones sive affectiones, sive naturae duodecim sphaerarum duodecim uni et summae naturae ipsius mundanae materiae copulentur. Singulae vero naturae singulorum corpusculorum sphaerae cuilibet adhaerentium ad naturam sphaerae suae universalem similiter referantur. Atque haec dependentia series naturalis cognominatur, in qua naturarum superiorum instinctus in naturas inferiores transfunditur. Ita omnes mentes tamquam lumina ad unam mentem tamquam lumen, omnia animarum idola et simulacra ad unum universalis animae idolum, omnes naturae corporum quasi animarum umbrae, proprie ad communem naturam unius corporis, quasi umbram unius animae reducantur. Anima nostra per caput suum, id est mentem, superioribus mentibus nectitur, per vim infimam, id est idolum quo regitur corpus, cum idolis animarum superiorum conspirat, per naturam corporis sui, cui idolum se insinuat, conciliatur naturis corporum mundanorum, quas natura huius corporis sequitur. Ergo iis quasi tribus rudentibus toti machinae colligamur, mente mentibus, idolo idolis, natura naturis, non aliter ac foetus in alvo toti corpori materno per continuata ligamenta connectitur ; unde et animae maternae et corporis et spiritus materni ipse quoque per animam suam, corpus et spiritum percipit passiones.
Anima igitur per mentem est supra fatum in solo providentiae ordine tamquam superna imitans et inferiora una cum illis gubernans. Ipsa enim tamquam providentiae particeps ad divinae gubernationis exemplar regit se, domum, civitatem, artes et animalia. Per idolum est in ordine fati similiter, non sub fato. Siquidem animae nostrae idolum natura sua cum supernis idolis concurrit ad formandum corpus atque movendum. Per naturam quidem corpus est sub fato ; anima in fato naturam suam, corpus mens super fatum in providentia est ; idolum in fato super naturam, natura sub fato supra corpus. Sic anima in providentiae, fati, naturae legibus, non ut patiens modo ponitur, sed [et] ut agens. Ideo Plato in libro de Republica decimo, virtutem animi, inquit, non esse servilem daemonem vitae ducem, ac rursus vitae fortunam eligi a nobis, non nos a daemone vel fortuna. Culpam eligentis esse, non Dei. Zoroaster quoque ita praecipit

Μη συ γ' αυξανε την ειμαρμενην,

id est : « Ne tu augeas fatum ». Quasi in tuo arbitrio sit cedere fato atque non cedere.
Cum vero ex tribus illis partibus astringamur partim rerum ordini, partim non astringamur, ex quarta praecipue solvimur nostrique sumus omnino. Haec ratio est, quam inter mentem animae caput et idolum animae pedem mediam collocamus. Mens enim animae inest non quantum anima proprie est, sed quantum angelica et a supernis mentibus occupata. Idolum quoque illud animae, id est rectrix potentia corporis, non est animae purae officium, sed animae iam vergentis ad corpus. Verum ratio interponitur, vis quaedam verarum propria animarum, per quam in universali conceptu a principiis rerum ad conclusiones temporali sucessione discurrunt, effectus resolvunt in causas, causas iterum in effectus deducunt, discurrunt etiam conceptu particulari ad discursionis universalis exemplar. Sed in prima ipsa et universali discursione ratio intellectualis vocanda est ; in discursione particulari ratio cogitatrix et opinatrix. Mens autem illa, quae est animae caput et auriga, suapte natura angelos imitata non successione, sed momento quod cupit assequitur, immo habitu quodam, et ut vult Plotinus, actu simul continet omnia. Ac merito post mentem hanc animae stabilem angelos imitantem sequitur ratio mobilis animae propria. Huius pedissequae sunt vires illae sentiendi brutae, quae sunt in idolo, phantasia scilicet confusa, quae instinctum sequitur naturalem, imaginatioque quinque sensuum congregatrix. Idoli pedissequa est natura. Mentem nostram soli cuidam nostro, rationem solis huius lumini, idolum luminis huius radio, naturam radii reflexioni, id est splendori, et ut rectius loquar, umbrae Platonici comparant. Atque ut ad vim revertar rationalem, saepe eam aiunt ita se ad mentem habere, ut sermonem ad animam se habere videmus, et in motu perpetuo liberoque versari. Denique facultas illa rationalis, quae propria est animae verae natura, non est ad aliquid unum determinata, nam libero motu sursum deorsurnque vaga tur. Primus enim motus est, qui in propria animae natura locatur, cum ipsa sit essentia tertia, cuius virtus est per se mobilis. Primus autem motus non hic motus est aut ille, non huc solum fertur aut illuc, sed communis motus est, et tamquam fons motionis perfluit liber, paribusque in omnem partem momentis prolabitur. Quamobrem licet per mentem, idolum, naturam quodammodo communi rerum ordini subnectamur, per mentem providentiae, per idolum fato, per naturam singularem universae naturae, tamen per rationem nostri iuris sumus omnino, et tamquam soluti, modo has partes, modo illas sectamur. Quandoque ratio menti cohaeret, ubi surgit in providentiam, quandoque idolo obsequitur et naturae, ubi fatum suo quodam subit amore, dum sensibus confisa huc et illuc rerum sensibilium occursu distrahitur, quandoque omissis aliis in seipsam se recipit, ubi aut res alias perquirit argumentando, aut indagat semetipsam. Usque adeo vis haec media propriaque animae, et libera est, et inquieta. Et quando aliquid in nostra incurrit extrema, puta in mentem, idolum vel naturam, fieri quidem potest ut anima statim illud quoquomodo percipiat, non tamen prius animadvertit se illud percipere, quam in potentiam transeat mediam.
Cum enim potentia media sit, per quam nos homines sumus, immo et quod ipsi sumus, quod pertinet ad eam, evidentissime ad homines pertinet. Movent saepe colores aut voces oculos sive aures, confestim visus et auditus suum explent officium, hic videt, ille audit, nondum tamen animus et videre se et audire animadvertit, nisi media nostri potentia sese ad haec intendat. Quod patet in his qui obvios sibi non comprehendunt, dum aliud quippiam attentius cogitant. Sic mentes superiores movent semper nostram mentem illius annexam ; impulsum tamen huiusmodi ideo non advertimus, quoniam vis media per inferiora circumvaga a superioribus se divertit. Eadem ratione idola animarum superiorum pulsant semper idolum nostrum, hunc [tamen] nos influxum haud agnocimus, quando pars illa media aliud quicquam firmius speculatur. Similiter corporum ampliorum naturae continue lacessunt corporis nostri naturam [et] hunc instinctum saepissime ratione cadem nequaquam advertimus.
Huius rel exemplum habemus in corpore. Saepe enim nulla re lacessiti, nobiscum subirascimur. Nullis malis turbati nuntiis aut portentis territi torpescimus, meremus et trepidamus, nullis bonis permulcti gestimus ipsi nobiscum et canimus. Haec unde? Causam certe novam habent tam novi effectus. Haec utique est varia pro variis temporibus affectio corporis, sive in felle vel iecore crocea bilis exestuet, seu bilis ferveat atra in splene, seu ciaro sanguine cor abundet. Huiusmodi corporis affectiones atque naturae, quia proximae sunt vivificae potentiae quae idolo continetur et continet ipsas, eam variis incitant pulsibus, dum occasionem praebent, ut illa, et aliter, et obnixius operetur in complexione corporis vivificanda quam soleat. Huiusmodi operatio reddita concitatior vim sentiendi, quae eodem idolo continetur, tactum praesertim titillat sensim pungitve latenter eiusmodi idoli phantasiam, ceu per naturae indigentiam pungitur stomachus. Punctio illa et titillatio latens ad mediam animae partem non transit quando illa in aliud inhiat, transit autem quando vacat. Tunc per rationem cogitatricem repente subirascimur quodammodo vel moeremus, vel gaudemus. Ratio intellectualis haec advertit, unde assentitur quandoque, quandoque etiam consiliis et remediis haec fugit et fugat.
Summatim his saepe pulsamur affectibus longo ordine a naturis universalibus per propriam in nos descendentibus, et unde nobis ingerantur penitus ignoramus. Si ita est, cur non etiam mentes superiores menti nostrae coniunctae semper eam pulsent. Quem impulsum nos minime advertamus, quando pars media nostri ita est suis actibus occupata ut usque ad eam non transeat mentis influxus. Ea vero vacante, quid prohibet angelicam aliquam rationalibus viribus cogitationem irrepere, licet unde surrepat non videamus ? Quod indicant illi qui absque praeceptore ex sola vacuae rationis intentione aut etiam tranquillitate saepe multa et praeclarissima, etiam dum non inquirerent, repererunt, quasi sua sponte solis lumen in serenum aerem subito se transfundat. Ac licet dispositio mundi, quae tota simul est in mentibus rationibusque supernarum animarum inscripta, perenni quadam continuatione tota simul nostrae menti se offerat, temporalis tamen mundanorum seminum vicissitudo sicut paulatim in idolis naturisque illarum animarum sibi ipsi succedit, ita simili quadam successionis continuatione per omnium animarum idola omniumque corporum naturas descendit usque ad idolum animae nostrae et corporis nostri naturam, ut ecce ratio pluviae cras futurae hodie regnat in animarum caelestium idolis caelorumque naturis. Eadem per elementalium animarum idola elementorumque naturas demanat, qousque idolum animae nostrae simulque naturam pulset humorum. Pulsatio idoli nostri fit ab idolis, naturae nostrae pulsatio ab illis naturis et idolo nostro. Quando mentium ille influxus rationem nostram sortitur otiosam sive menti vacantem, ipsi aliquid ostendit eorum, quae ad universalem aeternarum rerum cognitionem seu mundi gubernationern pertinent, ut vel Dei legem et ordines angelorum vel saeculorum restitutiones et regnorum mutationes praevideat. Quando idolorum naturarumque instinctus rationem omnino et phantasiam offendit vacuam, aliquid sibi portendit eorum quae ad temporum vicissitudines elementorumque turbationes attinent, ut futuram praevideat pluviam, terrae motus atque similia. Qua via istud ? Vis illa supernorum idolorum pluvias inductura ad pluvias praefigurat caelorum rotas, hae aerem humefaciunt, aer udus pituitam movet nostram, humorem scilicet aqueum, pituita spiritum, ex ea praesertim parte qua et ipse est aqueus. Siquidem spiritus cum sit vapor sanguinis et in sanguine quatuor insint humores, in spiritu sunt quatuor humorum elementorumque virtutes. Igitur virtus illa spiritus aquea a pituita irritata vivificam animae nostrae instigat potentiam ex ea parte qua aquaticorum semina vis vivifica possidet. Vis haec suscitat eas imagines quae in vacante phantasia rationeque sunt ad pituitam pertinentes, ut subito cogitemus flumina, imbres, angues, anguillas, pisces atque similia. Eodem pacto vis supernorum calores et aestus procreatura congruis mediis choleram, id est bilem, in nobis et cholericum spiritum movet, hic virtutem vivificam, haec igneas imagines in phantasia rationeque latentes, ut incendia imaginemur rubeosque colores et flavos.

Septem vacationis genera.
Verum quando ita vacamus ut huiusmodi advertamus influxus ? Septem sunt vacandi genera : somno, syncope, humore melancholico, temperata complexione, solitudine, admiratione, castitate vacamus.
Quoniam anima operationes suas movendi et sentiendi in hoc corpore crassiore per spiritum sibi proximum explet, ideo quando vel propter defatigationem spiritus in membris exterioribus resolvuntur vel propter vapores humoresque meatus illi cerebri oppilentur, per quos huiusmodi spiritus ad sensum motumque idonei solent ad membra transmitti, tunc animus sese quodammodo colligit, neque in sentiendis corporalibus qualitatibus, neque in regendis movendisque membris sui corporis, neque in tractandis externis negotiis occupatur, quod facile fit in somno. Quanto autem magis exterior actus remittitur, tanto intenditur magis interior. Interiores actus sunt phantasiae visa rationisque discursiones. Sed plurimum ita intenditur phantasia, cuius nutu plurimum agimus vitam, ut imagines suas acerrimo intuitu in seipsa volutet. Revoiutae acrius imagines illae usque ad communem ilium sensum, quem more platonico vocamus imaginationem, relucent, inde in sensus inferiores et spiritum ; imago vero in sensibus iis spirituque relucens solet pro re vera asseverari. Nam vigilantes hominem se videre aiunt, quando ad hominis imaginem in his micantem sese vertunt. Similiter dormientes affirmant hominem se videre, quando eius imago a phantasia ipsius conservatrice per imaginationem in sensum resplendet et spiritum. Resplendent autem imagines illae prae caeteris, ad quas phantasia magis afficitur, sive cogitatio sive perturbatio praeterita, sive tumultus praesens dominantium humorum id faciat. Atque haec insomnia vana sunt et nihil praeferunt vaticinii, nam aut ex vigiliarum reliquiis aut [ex] corporis turbatione nascuntur.
Talibus insomniis homines illi solent illudi, qui voluptuosae vitae dediti ad ea quae movent sensum vehementer afficiuntur et phantasiam ad haec vel tamquam bona asciscenda vel tamquam mala reiicienda affigunt acerrime. Quo fit ut eorum reliquae phantasiam turbent in somnis. Accedit quod nimio gravati cibo vel potu phantasiam in somno expeditam habent numquam. Nam propter immoderatam humorum vaporumque redundantiam imagines illae in phantasia saepe moventur, quae tetra spectacula praeferant. In iis quoque propter vini calorem, incitata virtute genitalis seminis expultrice, moventur imagines amatae personae quas servat phantasia, unde cogitatur amplexus. Ex iis rationibus Plato in nono libro de Republica concludit rationem saepe in somno usque adeo occupari ut non libere influxus superiores persentiat. Percepturam autem veritatem inquit quotiens non turbabitur.
Sunt et multi voluptuosae vitae contemptores, rerum tamen civilium studiosi vel imperii et gloriae cupidi. In his dormientibus consopitur interdum etiam phantasia, at ratio tunc privata et publica tractat negotia, et iis plurimum occupatur. Sunt nonnulli tam voluptatum quam humanae gloriae contemptores, sed indagationi rerum divinarum et naturalium dediti. Harum in somno cessat aliquando non phantasia solum sed rationis etiam activae anxia consultatio. Resurgit autem consueta illa rationis speculatricis investigatio, ut vel metiri caelum videamur, velelementa partiri, vel animalium species numerare. Nullis eorum quos numeravimus communiter convenit vaticinium, licet postremi ii philosophantes vere ratiocinentur etiam dormientes, immo et inveniant quandoque, quae diu quaesita non invenerant vigilantes, quia ratio est tranquillior. Tale quiddam contigit Galieno, qui scribit, cum circa diaphragma aegrotaret, se somniasse liberatum iri si sanguinem mitteret ex vena quae est inter pollicem et indicem, minuisse sanguinem, convaluisse.
Neque desunt aliqui, licet perpauci tales reperiantur, qui domitis voluptatibus civilibusque rebus neglectis ita suam vitam instituant, ut veritatis quidem assequendae flagrent cupiditate, eam tamen humanis vestigiis, quibus ambigua mens naturalium philosophorum plerumque solet confidere, investigari posse diffidant. Itaque Deo ita se dedunt, ipsi moliuntur nihil. Apertis et purgatis oculis, quid maxime divinitus ostendatur expectant, quod et praecepisse dicitur Socrates et fecisse. Hi pii homines et religiosi vocantur. Horum animus in vigilia vacat prae caeteris, vacat in somnis omnino. Quapropter supernus impulsus ab eo facile animadvertitur. Sed horum hominum duo sunt genera. Alii templum hoc Dei, mundi scilicet machinam, admirantur frequentius, alii templi huius numen impensius venerantur. Illorum animo per somnum quieto passiones mundi monstrantur, et illae prae caeteris ad quas magis afficitur, ut pluviam videat futuram, bellum, pestem atque similia. Demonstrationis modum et ordinem supra diximus. Caeterum saepe difficilis somnii interpretatio est, saepe etiam facilis. Difficilis, quando postquam pluvia futura expressa est in phantasia, vis phantasiae imaginem pluviae non satis attente commendat memoriae, sed tamquam velox nimium et versatilis, Ut semel impulsa est, currit lubrica per similes et consequentes imagines, ut ex pluvia excitetur ad ventos cogitandos, ex ventis ad altissimos montes, ex montibus ad nives. Ita praetergressa expergiscitur atque experrecta nivis postremo visae magis memor est quam pluviae. Unde futuram praedicit nivem, non pluviam. Quapropter oportet interpretem somniorum esse sagacissimum venatorem, ut sciat ex proximo vestigio recurrere ad remotum, ab illo rursus ad remotius aliud, ac videat quid apprime ex quoque sequatur, quousque ad primum perveniat. Quod solemus in quotidianis sermonibus observare, quando ex uno sermone in alium rursusque in alium transgressi, tandem sermonem primo propositum in promptu non satis habemus. Tunc novissima verba consideramus, e quibus potissimum verbis sequi potuerint, et iterum ex quibus illa, donec prima planissime recolamus. Solertia venatoria velox et versatile requirit ingenium, praesaga facultas, si modo perspicue debeat praevidere, pacatum atque quietum. Haec tamquam repugnantia in eodem non facile concurrunt. Ideo plurimum non iidem praesagi sunt perspicui et interpretes, et saepe qui praesagiunt nesciunt quid presagiant maxime, et qui interpretantur velociter errant magis in praevidendo. Quod in Timaeo significat Plato, cum dixit alios esse vates, alios vatum interpretes.
Sed ut ad rem redeamus, eorum somnia interprete indigent, qui propter cholericos et igneos spiritus curricula phantasiae currunt velocius. In quibus vero propter complexionem spirituum temperatam vel melancholicam phantasia incedit maturius, praevisae res firmiter inhaerent memoriae neque novis et variis imaginibus confunduntur. Propterea horum praesagia interpretatione non indigent. Atque haec sunt praesagia somniorum, quae religiosis illis conveniunt, qui divinam hanc aedem admirantur et stupent. Qualia sibi obtigisse tradit Hippocrates, qui cum Democritum, qui insanire vuigo ferebatur, curaturus adiret, per quietem accepit a Deo, non Democritum insanire, sed vulgus. Eadem ratione Socrates futuram Platonis excellentiam praedixit ex somnio. De his satis.
Illis vero religiosis, qui templi huius potius numen adorant, cum per somnum quiescunt, id accidit ut mens eorum divinae cupida maiestatis pulsetur numine vehementer et talis quaedam menti illorum succurat de Deo cogitatio, qualem maxime solet vigilans affectare. Puta sedem operationemque Dei nosse desiderabat. Quiescenti rationi lux infinita invisilibisque occurit, quae ubique tota et in seipsa sit seque ipsam per se sine oculo videat. Hic si phantasia ad motum sit tardior, plana manet et perspicua notio, quam experrectus animus immaculatam, ut acceperat, hominibus aperit. Sin velocior sit, statim ipsa post rationem, ut solet, suum opus aggreditur. Volutat consuetas imagines, atque imitata pro viribus rationem, lucem fingit solis immensam, totam oculis omnium ubique micantem et in seipsam perpetuo se circuitu revolventem. Hic ergo est opus interprete, qualis Ioseph fuit et Daniel, qui regia somnia interpretabantur. Hac divinatione polluit Mercurius Trismegistus, quod eius liber de Dei potentia et sapientia e greca lingua in latinam a nobis translatus ostendit. Haec vaticinii species religiosis quidem, ut diximus, maxime convenit, aliis quoque nonnumquam, si quando vel providentia aliqua vel casus prosperitate iaceant sobrii curisque vacui. Unde Alexandro regi dormienti draco herbam monstravit, qua Ptolomaeum curaret graviter vulneratum. Praecipue vero prope ortum solis sedata paulum vaporum externarumque curarum turba id accidit. Quamquam, quod vulgo fertur, matutina somnia esse veriora, non ob id solum provenit quod magis sobrii sumus (saepe enim sobrii dormitum accedimus), neque tamen tunc fiunt perspicuae visiones, verumetiam ex eo quod et solis Phoebique vatis accessu vaticinium roboratur, et sanguinei igneique spiritus ea hora dominantes claritate sua ad claram conferunt visionem, et quod videmus, quia statim expergiscimur, turbam imaginum consequentium non confundimus. Quae de somno dicta sunt, his Orphei versibus confirmantur
Αγγελε μελλοντων θνητοις χρησμωδε μεγιστε
Ησνχια γαρ υπνου γληκερου σιγηλλος επελθων
Προσφωνων ψυχαις θνητων νοον αυτος εγειρεις
Και γνωμας μακαρων αυτος καθ' υπνους υποπεμπεις
Σιγων σιγωσαις ψυχαις μελλοντα προφωνων
Οισιν επ' ευσεβιησι θεων νοος εσθλος οδευει
id est : Nuntie futurorum mortalibus vaticinator maxime. Accedis ad animas somni quiete demulctas, easque compellans suscitas mentem. Sententias numinum beatorum eis per somnum subinseris. Silens silentibus animis ventura praenuntias, his inquam animis, quorum mens divino cultu rectissime utitur.
Satis de ea vacatione animi quae per somnum fit diximus. Sequitur vacatio quae fit per syncopam, id est per casum corporis semivivi, quando cordis defectu spiritus ad membra non mittuntur, et qui in membris sunt, retrahuntur ad cordis debilitati praesidium, quo in statu perinde ut in somno provenit vaticinium. Quo excelluisse Hercules dicitur Arabesque permulti, qui comitiali morbo corripiebantur. Hinc Plutarchus in libro primo de Anima : Enarchus, inquit, nuper aegrotans tamquam iam mortuus a medicis fuit relictus, et brevi tempore in seipsum postea reductus dicebat se mortuum fuisse et in corpus iterum restitutum, nec eo morbo moriturum reprehensosque aiebat vehementer a domino suo eos spiritus, qui animam eius duxerunt, ad Nichandam enim missos non ad ipsum fuisse. Nichandas autem coriarius erat et in palaestris non ignobilis, qui eo tempore quo Enarchus revixit, in maximas incidit febres ac repente mortuus est. Hic autem vivit superstesque est, felicissime nobiscum manens.
Tertius vacationis modus fit ex melancholici humoris contractione animam ab externis negotiis sevocantis, ut anima tam cavet homine vigilante, quam solet dormiente quandoque vacare. Certe, quemadmodum commodissimum instrumentum carere oportet motu proprio, ne forte, quando faber movere ipsum ad dextram statuit fabricando, ipsum interim feratur motu proprio ad sinistram, sic animum ilium, quo divina providentia uti ad vaticinium statuit quasi aliquo instrumento, quietum esse necessarium est, quales sunt melancholici saepe. Sed et hi quando numine rapiuntur, tanto caeteris concitatiores fiunt, quanto corpora densa, si accendantur, ferventius urunt quam corpora rara. Hac ratione Socrates, quem Aristoteles melancholicum iudicavit, daemonis familiaris inspiratione multa praesentiebat, cuius rei testes sunt Plato, Xexophon, Antipater Maximus, Apuleius. Siquidem Timarchus cum ab eo convivio discessisset ubi Socrates discumbebat, Socratis daemone prohibente, inde ea perpetravit, quorum causa est occisus, Charmides in Nemea certavit vetante Socrate ac certasse paenituit. Critoni contra Socraticum consilium rusticanti ramulus aliquis percussit oculum. Idem etiam Socrates dum fugeret una cum aliis nonnullis hostium, ut ventum est in trivium, eadem qua caeteri fugere noluit, quia deterrebatur a daemone. Tum quidem ii qui alia via fugerant in equitatum hostium inciderunt. Aristides et Thucydides aliique permulti quamdiu Socrati propinquabant, etiam Socrate ipso tacente in philosophiae studiis proficiebant quamplurimum daemonis illius instinctu, [et] quanto longius recedebant a Socrate, tanto reddebantur ad philosophiam ineptiores. Idem cum morti propinquaret, ut scribit Xenophon, praedixit Anyto filium eius, qui tunc modestus videbatur, fore flagitiosissimum, atque ita evenit.
Est et quartus a temperata complexione vacandi modus, siquidem talis complexio nullum infert tumultum alicuius superantis humoris, qui ad ullam imaginem commoveat phantasiam. Sunt etiam huiusmodi viri in affectibus suis et actibus moderati, ideo anima ideo tranquillo vivunt, ut etiam vigilantes supernis subiiciantur influxibus, quod Pherecydi Syro, Pythagorae, Plotino dicitur contigisse. Plotinum prae caeteris admiror qui, ut narrat discipulus eius Porphyrius, mores hominum, errata, eventus prae sentiebat, et cum ipse Porphyrius seipsum interficere cogitaret, id ille perspexit divinitus atque prohibuit. Ob hanc rationem, ut scribit iunior Plinius, Curtio Ruffo dum Africam obtineret et inclinato die spatiaretur in porticu, oblata est mulieris figura humana grandior pulchriorque. Haec praedixit eum venturum Romam honoresque gesturum, atque etiam cum summo imperio in eamdem provinciam reversurum ibique moriturum. Facta sunt omnia.
Quinta vacatio fieri videtur a solitudine, ubi animus nullis humanorum negotiorum curis distractus paulo vel numinum vel caelorum momento eadem quotidie cogitat, quae caelestia numina cogitant facere. Quod quidem Zoroaster, Magorum princeps, solitudine viginti annorum dicitur assecutus, ubi de omni divinandi arte multa conscripsit et fecit. Similia operatum fuisse Orpheum in Thraciae desertis eius scripta Museo declarant.
Sexta fit ab admiratione vacatio. Sibyllae et Pythiae sacerdotes, cum secederent in Iovis aut Apollinis antrum, ibi numen ipsum adesse credebant ; tanto admirationis venerationisque stupore de maiestate numinis cogitabant, ut sensus, phantasia, ratioque actus suos illico praetermitterent. Tunc mens soli exposita numini, sive deus ille fuerit, sive daemon, supernos persentiebat nutus, eos praesertim qui ad ea negotia pertinebant, de quibus nuper deliberav rant. Similiter affectum fuisse Cornelium sacerdotem Patavii tradit Aulus Gellius. Et tales quosdam inducit Orpheus Corybantes. Hac vaticinii specie praecellebat Albigerius Carthaginiensis. Hic pene quicquid egisset quisque aut cogitavisset, afflatu daemonum respondebat. Huius divinationibus saepe se affuisse Aurelius Augustinus affirmat.
Septima et omnium praestantissima ea animi alienatio est quae fit castitate mentis Dei devotae, quemadmodum Orpheus in hymno deorum omnium Musaeum docet. Talis quippe mens non ad tempus, ut aliae, sed ferme semper pacatum est Dei templum, cuius ostium, ut Ioannes inquit theologus, Deus pulsat primum, quod statim apertum ingreditur, quod inhabitat sedulo, in quo hominem pascit ambrosia. Per hanc ut refert Aurelius Augustinus, rusticus quidam suis temporibus secedebat a corpore et vigilare se sciebat, dum tamen videret mira quaedam oculis non corporeis. Per hanc Ioannes, theologus omnium divinissimus, in Pathmo universum vidit ordinem saeculorum ; per hanc Ezechiel campum ossibus mortuorum inspexit refertum et ossa postmodum resurgentia ; per hanc Ysaias Deum sedentem a Seraphim circumdatum. Sed ii omnes, quemadmodum et somniantes, quicquid mente cernebant, phantasiae velaminibus statim operiebant, ita ut visa mentis phantasiae umbraculis obscurata interprete indigerent.
Concludamus iam per septem vaticinii species tantam esse humanae animae adversus materiam excellentiam, ut et domito et sopito et semivivo corpore multo clarius videat multoque praestantius operetur, quam corpore operante, quasi ad magnifica quaevis efficienda subsidio corporis non indigeat. Ubi apparet quanta sit animae cum caelestibus concordia, quanta cum Deo cognatio, quae quotiens in se redit, caelestium arcanorum et divinae fit providentiae particeps.


CAPUT III

Tertium signum.

Ab artium et gubernationis industria.
Caetera animalia vel absque arte vivunt, vel singula una quadam arte, ad cuius usum non ipsa se conferunt, sed fatali lege trahuntur. Cuius signum est quod ad operis fabricandi industriam nihil proficiunt tempore. Contra homines artium innumerabilium inventores sunt, quas suo exsequuntur arbitrio. Quod significatur ex eo quod singuli multas exercent artes, mutant, et diuturno usu fiunt solertiores, et quod mirabile est, humanae artes fabricant per seipsas quaecumque fabricat ipsa natura, quasi non servi simus naturae, sed aemuli. Uvas ita pinxit Zeuxis, ut ayes ad eas advolarent. Apelles equam ita pinxit et canem, ut praetereuntes equi hinnirent, latrarent canes. Praxiteles in quodam Indorum templo Venerem marmore adeo venustam expressit, ut vix a libidinosis transeuntium conspectibus tuta et pudica servaretur. Archytas Tarentinus columbam e ligno mathematica disciplina fecit, libravit, inflavit spiritu adeo ut volaret. Egyptii, ut tradit Mercurius, deorum statuas construebant tales, ut loquerentur et irent. Archimedes Syracusanus aeneum caelum fecit, in quo omnes septem planetarum motus verissime conficiebantur ut in caelo, et ipsum volvebatur ut caelum. Mitto Aegyptiorum pyramides, Romanorum Graecorumque aedificia, metallorum officinas et vitri. Denique homo omnia divinae naturae opera imitatur et naturae inferioris opera perficit, corrigit et emendat.
Similis ergo ferme vis hominis est naturae divinae, quandoquidem homo per seipsum, id est per suum consilium atque artem regit seipsum a corporalis naturae limitibus minime circumscriptum, et singula naturae altioris opera aemulatur. Et tanto minus quam bruta naturae inferioris eget subsidio, quanto pauciora corporis munimenta sortitus est a natura quam bruta, sed ipsemet illa sua copia construit alimenta, vestes, stramenta, habitacula, suppellectilia, arma. Ideo cum ipse sua facultate se fulciat, fulcit uberius quam bestias ipsa natura. Hinc proficiscitur inenarrabilis varietas voluptatum hos quinque sensus corporis oblectantium, quas ipsimet nobis proprio ingenio machinamur. Bruta brevissimis naturae claustris concluduntur. Non solum ad corporis necessitatem noster animus respicit, sicut bestiae naturae imperio mancipatae, sed ad oblectamenta sensuum vana, quasi quaedam pabula phantasiae. Neque solum per varia blandimenta ipsi phantasiae animus adulatur, dum quasi per iocum diversis ludis delinit quotidie phantasiam, verumetiam agit interdum cogitatrix ratio serius, et suae prolis propagandae cupida emicat foras, et quanto polleat ingenio, evidenter ostentat per variam lanificiorum sericique texturam, picturas, sculpturas et aedificia. In quibus componendis saepe nullum corporis respicit commodum, nullum sensuum blandimentum, cum aliquando sponte ex iis incommodum et molestiam patiatur, sed facundiae suae amplificationem approbationemque virtutis.
In iis artificiis animadvertere licet, quemadmodum homo et omnes et undique tractat mundi materias, quasi homini omnes subiiciantur. Tractat, inquam, elementa, lapides, metalla, plantas et animalia, et in multas traducit formas atque figuras ; quod numquam bestiae faciunt, Neque uno est elemento contentus aut quibusdam ut bruta, sed utitur omnibus, quasi sit omnium dominus. Terram calcat, sulcat aquam, altissimis turribus conscendit in aerem, ut pennas Daedali vel Icari praetermittam. Accendit ignem et foco familiariter utitur et delectatur praecipue ipse solus. Merito caelesti elemento solum caeleste animal delectatur. Caelesti virtute ascendit caelum atque metitur. Supercaelesti mente transcendit caelum. Nec utitur tantum elementis homo, sed ornat ; quod nullum facit brutorum. Quam mirabilis per omnem orbem terrae cultura ! Quam stupenda aedificiorum structura et urbium ! Irrigatio aquarum quam artificiosa ! Vicem gerit Dei qui omnia elementa habitat colitque omnia, et terrae praesens non abest ab aethere. Atqui non modo elementis, verumetiam elementorum animalibus utitur omnibus, terrenis, aquatilibus, volatilibus ad escam, commoditatem et voluptatem, supernis caelestibusque ad doctrinam magicaeque miracula. Nec utitur brutis solum, sed et imperat. Fieri quidem potest, ut armis quibusdam a natura acceptis bruta nonnulla quandoque vel impetum in hominem faciant vel hominis effugiant impetum, homo autem acceptis a seipso armis et vitat ferarum impetus, et fugat et domat. Quis vidit umquam homines ullos sub bestiarum imperio detineri, quemadmodum ubique videmus tam immanissimarum ferarum quam mitium armenta per omnem vitam parere hominibus ? Non imperat bestiis homo crudeliter tantum, sed gubernat etiam illas, fovet et docet. Universalis providentia Dei, qui est universalis causa, propria est. Homo igitur qui universaliter cunctis et viventibus et non viventibus providet est quidam Deus. Deus est proculdubio animalium qui utitur omnibus, imperat cunctis, instruit plurima. Deum quoque esse constitit elementorum qui habitat colitque omnia. Deum denique omnium materiarum qui tractat omnes, vertit et format. Qui tot tantisque in rebus corpori dominatur et immortalis Dei gerit vicem est proculdubio immortalis.
Sed artes huiusmodi, licet materiam mundi figurent et animalibus imperent, atque ita Deum naturae artificem imitentur, sunt tamen artibus illis inferiores, quae regnum imitatae divinum humanae gubernationis suscipiunt curam. Singula bruta vix ad sui ipsius vel brevem natorum curam sufficiunt ; homo autem unus tanta abundat perfectione, ut sibiipsi imperet primum, quod bestiae nullae faciunt, gubernet deinde familiam, administret rempublicam, regat gentes et toti imperat orbi. Et quasi qui ad regnandum sit natus est omnino servitutis impatiens. Adde quod boni publici gratia subit mortem, quod bruta non agunt, utpote qui singula haec mortalia despicit bona, communis aeternique boni firmitati confisus.
Caeterum ad praesentem vitam artes huiusmodi pertinere alicui forsitan videbuntur, quamvis non sit tanta cura ad vitam praesentem necessaria, sed spectet potius ad divinitatis providentiam imitandam. Consideremus igitur artes illas, quae non modo corporali victui necessariae non sunt, sed plurimum noxiae, quales sunt omnes scientiae liberales, quarum studia corpus enervant et vitae impediunt commoda. Subtilis computatio numerorum, figurarum curiosa descriptio, linearum obscurissimi motus, superstitiosa musicae consonantia, astrorum observatio diuturna, naturalium inquisitio causarum, diuturnorum investigatio, oratorum facundia poetarumque furores. In iis omnibus animus hominis corporis despicit ministerium, utpote qui quandoque possit et iam nunc incipiat sine corporis auxilio vivere.
Unum illud est in primis animadvertendum, quod artificis solertis opus artificiose constructum non potest quilibet, qua ratione quove modo sit constructum discernere, sed solum qui eodem pollet artis ingenio. Nemo enim discerneret qua via Archimedes sphaeras constituit aeneas eisque motus motibus caelestibus similes tradidit, nisi simili esset ingenio praeditus. Et qui propter ingenii simlitudinem discernit, is certe posset easdem construere, postquam agnovit, modo non deesset materia. Cum igitur homo caelorum ordinem unde moveantur, quo progrediantur et quibus mensuris, quidve pariant, viderit, quis neget eum esse ingenio, ut ita loquar, pene eodem quo et auctor ille caelorum, ac posse quodammodo caelos facere, si instrumenta nactus fuerit materiamque caelestem, postquam facit eos nunc, licet ex alia materia, tamen persimiles ordine ?
Quatuor hominis dotes in artibus.
In humanis artibus quatuor animi nostri emicant dotes excellentissimae : facilitas ad percipiendum velocissima, memoria amplissima ac penitus indelebilis, sagacissima praedictio futurorum, verborum usus innumerabilium.
Quam divinum putas in Homero viguisse acumen, qui et caecus et inops tot et tanta percepit, tam egregie cecinit, ut cunctas in eum tum humanas tum divinas artes Plato asserat concurrise. Quam divinum in Didymo Alexandrino, quem scribit Hieronymus a pueritia excaecatum postea tamen dialecticen, physicen, theologiam prae caeteris ebibisse, et quod minim est, geometram evasisse mirabilem et geometricas figuras describere solitum et docere egregia quoque theologiae opera condidisse. Divinum certe iis lumen ea nascentibus infudit et quaerentibus revelavit, quae impossibile fuisset humanis studiis invenire. Et si Plato Aristotelesque in libris civilium institutionum scribunt regiones alias aliis esse exercendo ingenio aptiores, compertum tamen habemus non in Oriente solum atque Meridie, sed etiam in Occidente Septentrioneque et complurimos homines, et frequenter in qualibet arte mirifice claruisse. Si regionum saeculorumque diversitas diversitatem maximam necessario efficit in corporum habitu, in ingeniis vero mnimam, et hanc ipsam consilio studioque corrigimus, quis non videat ingenium hominis natura sua locis et temporibus non esse subiectum ?
Sequitur indelebilis illa memoria, qua excelluerunt quamplurimi. Mithridates duarum ac viginti gentium rex singulis absque interprete ius dicebat. Cyrus et Lucius Scipio omnium suorum civium sciebant nomina. Fabius Maximus et Lucullus omnes omnium gentium historias memoria tenebant. Seneca inquit se duo milia nominum recitata eodem ordine reddidisse, ducentos quoque versus a discipulis pronuntiatos se ordine retrogrado recitasse. Scribit Augustinus fuisse quemdam suis temporibus qui multa legerat neque aliquid umquam eorum quae legerat oblitus fuerat. Fuisse Romae alium qui comoediam totam, dum recitaretur, mandavit memoriae. Tot tantarumque rerum capacitas, tanta in iis, quae sunt accepta, stabilitas angusto cerebri angulo comprehendi et fluxa eius labilique materia servari non potest, sed amplissimo eget stabilissimoque divini animi receptaculo.
Est et futurorum praedictio illa qua pollebant Chaldaei et Aegyptii mathematici. Certe illa substantia in futuro non deficit, cuius praesaga virtus ita totum futurum anticipat, sicut memor potentia totum praeteritum recolit. Est autem substantia haec aeterna quae in aeternum monumentum colligit labilia temporum intervalla.
Postremo loquendi usus atque scribendi homini proprius divinam quamdam indicat nobis inesse mentem, qua careant bestiae. Absque sermone ita nos possemus vivere, sicut et bestiae et homines muti. Ideo ad excellentius aliquod opus est nobis sermo tributus, videlicet tamquam mentis interpres, infinitorum inventorum praeco et nuntius infinitus.
Neque somniet Epicurus bestias sicut et nos ratione pollere, verum deesse illis sermonis et manuum usum, per quem intus latentem extra significent rationem, quoniam natura rebus necessariis non deficit, superfluis non abundat. Arboribus non dedit pedes, non brachia. Terrenum enim illarum corpus solo fixum ubique terrea alitur alimonia. Brutorum corporibus tamquam minus terrenis non omnis terreus cibus est ubique sufficiens, ideo ad quaerendum commodius alimentum pedibus sunt instructa. Phantasia illorum paucos aliquos et confusos conceptus habet et ad usum dumtaxat corporis necessarios, qui mugitu, latratu, hinnitu, garritu, gannitu, fremitu seu nutibus sufficienter exprimi possunt. Verum mens hominis infinitarum distincta rumque inventrix rerum usu sermonis innumerabilis suffulta est, quasi quodam digno eius interprete, manibus quoque munita tamquam aptissimis instrumentis ad inventa mentis innumerabilia fabricanda, quae quidem instrumenta natura eadem dedisset et bestiis, si illis inesset artifex idem interior talibus instrumentis usurus. Ergo tot concipit mens in seipsa intelligendo, quot Deus intelligendo facit in mundo. Totidem loquendo exprimit et in aere. Totidem calamo scribit in chartis. Totidem fabricando in materia mundi figurat. Quapropter dementem esse ilium constat, qui negaverit animam, quae in artibus et gubernationibus est aemula Dei, esse divinam.

CAPUT IV

Quartum signum.
Ab effectu miraculorum.

Non solum vero in formanda et figuranda per rationem artis materia, sicut diximus, mens humana ius sibi divinum vendicat, verumetiam in speciebus rerum per imperium transmutandis, quod quidem opus miraculum appellatur, non quia praeter naturam sit nostrae animae, quando Dei fit instrumentum, sed quia cum magnum quiddam sit et fiat raro parit admirationem. Hinc admiramur quod animae hominum Deo deditae imperent elementis, citent ventos, nubes cogent in pluvias, nebulas pellant, humanorum corporum curent morbos et reliqua. Quae palam facta fuisse quibusdam saeculis apud varias nationes poetae canunt, narrant historici, non negant excellentissimi quique philosophi nostri, praesertim Platonici, testantur theologi veteres, Mercurius in primis et Orpheus, posteriores quoque theologi verbo et opere comprobarunt.
Miraberis forsitan si miraculorum rationes exquiram. Sed audi. In primo libro disputatum est essentiam tertiam esse sub angelo et super totam mundi materiam, a numine formari, formare materiam, accipere quidem formas spiritales a numine, dare vero materiae corporales. In tertio quoque libro constitit essentiam tertiam nihil esse aliud quam rationales animas tam nostras quam nostris superiores. Hinc efficitur apud Platonicos sectatoresque Avicennae, ut omnis rationalis anima per essentiam suam atque potentiam super totam sit mundi materiam, totam movere possit atque formare, videlicet quando ad haec Dei fit instrumentum.
Verumtamen talis est ordo rerum : habent omnes animae rationales, ut diximus, intellectuale caput, rationale medium, infimum vero vivificum. Media haec vis est animae proprietas. Vis autem intellectualis est radius quidam superioris intellectus demissus in animam et in superiorem intellectum iterum se reflectens. Vis quoque vivifica actus est animae redundans in corpus et inde resuitans in animam, sicut lumen solis in nube secundum proprietatem suam splendor est ; ut solem respicit, radius ; ut nubem implet, est pallor, Intellectus intelligibile suspicit et circa ipsum intelligibile permanet in seipso. Ratio currit, sed in seipsam. Vivifica vis infra se currit usque ad aliud, dum implet corpus. Quoniam vero per hanc infimam sui partem sive umbram animae longissime a sua dignitate discedunt corporibus propinquantes, factum est ut vires huiusmodi rectrices corporum, remissa quodammodo vel intermissa amplitudine illa dominationis, quam anima super universitatem corporum possidet, singulae sint singulis distributae corporibus, quibus astrictae dum sunt, propriam suorum corporum agunt curam, ac ferme negligunt alienam. Quid eas corporibus alligat ? Ut Plato vult, amor, id est vitae exuberantis affectus, ad proxima sibi vivificanda proclivior. Diversis autem animarum rationalium speciebus proximae sunt diversae corporum species. Hinc fieri vult, ut aliae rationales animae cum aliis corporibus conspiraverint, aliae cum sphaeris, aliae cum sideribus, cum aliis aliae, denique aliae cum corporibus hominum. Atque ex certis quibusdam seminum intimorum dispositionibus a providentia constitutis aliae humanae animae aliis humanis corporibus regendis magis conveniunt. Et, ut summatim dicam, cuiusque animae rationalis vis illa vivifica, quoniam ad tertiam essentiam pertinet, aequam vim habet ad corpora quaelibet, sed per amatorium quemdam instinctum corporibus aliis aliae se movendis accommodant, conferente ad hoc videlicet temperatione divina, et uno quodam instinctu cessante, vis illa vivifica evadit libera, ut novo affecta instinctu corpus aliud quodammodo regat et moveat.
Si pars haec infima naturas omnes corporum superat, multo magis media atque summa. Suprema, id est mens, usque adeo supereminet, ut nihil umquam sapiat corporale, divinorum dumtaxat avida, stabilis [a] natura, intelligentia subita. Media, id est ratiocinandi facultas, eminet quidem et ipsa magis quam infima, et nunc quidem, ut diximus alias, ascendit in mentem, quando susceptis a mente principiis demonstrandi universales rerum naturalium rationes inquirit argumentando, nunc autem ad vivificam declinat potentiam, quando credit phantasiae, auscultat sensibus, blanditur et corpori. Ascendit autem in mentem supernorum capiendorum amore, descendit in potentiam infimam amore inferiorum gubernandorum. Merito cum sit utrorumque media, diligit utraque, et tamquam eminentior quam infima, dum infima corpus unum regit solum, ipsa plura movet atque gubernat. Nam dum rectrix facultas corporis tuum solum alit corpus perque sensum et concupiscentiam servit tui corporis alimoniae, ratio tua et tui corporis agit curam et aliorum, atque in externa materia fabricat artificia. Haec quoque cum aeque valeat quaslibet tractare materia, aliis tamen temporibus alias, quocumque rapit amor, tractandas aggreditur. Cessante amore per quem hunc sculpit lapidem, statuam dimittit subito. Trahente amore ad vasa fictilia, aggreditur figulinam.
Quando de tractandis corporibus loquimur, mentem illam corporum penitus contemptricem parumper intermittimus, de ratione magis et rectrice potentia loquimur. Hae utique ambae, licet ad quaelibet mundi corpora propter communem naturam essentiae tertiae parem vim habeant, in illud tamen agunt potissimum, in quod magis afficiuntur, divina illa seminum temperatione non prohibente. Affectus animorum illorum qui supra nos sunt, stabiliores sunt nostris atque eumdem semper retexunt ordinem, consueto semper tenore progredientes, quoniam in illis tam suprema vis quam media sursum vergit, contemplationi incumbens aeternae. Sola vis infima opera variat, sed vicissitudines agit, et ilias quidem ordinatissimas, ita ut in ipsa etiam mutatione videatur esse stabilitas, dum idem observatur tenor, eademque similiter retexuntur. Sed utcumque sit, formae rerum tribus animorum illorum viribus insitae causae sunt formarum, quae in mundanis corporibus exprimuntur. Atque ut ita dicam, fatales imaginationes, quae gradatim idolis animorum illorum suboriuntur, quasi praegnantium mulierum affectus vehementissimi, quicquid sibi fingunt, in sphaeris suis sequentibusque tamquam foetibus exprimunt. Nostra quoque anima erga corpus hoc affecta secundum suorum seminum ordinem corpus hoc ex ipsa vi corporis rectrice figurat. Quid huic corpori praestat certam quatuor humorum complexionem, quid faciei colores et liniamenta, nisi anima ? Anima quoque contra naturam corporis ponderosi ipsam agit sursum et quatuor invicem vincit contraria, neque miraculum hoc miratur quisquam. Quantum vero vis eadem per phantasiam valeat in formando vehementioribus affectibus corpore, in superioribus diximus. Siquidem pro affectuum diversitate diversas qualitates producit in membris : ira, calorem, rubedinem, amarumque saporem et alvi fluxum ; timore, frigus atque pallorem ; moerore, sudoris humorem albedinemque ceruleam ; anxietate, siccitatem atque nigredinem. Harum profecto qualitatum ipsi animi affectus auctores sunt, quia saepe ad tales aliquas qualitates movent priori nostrae complexioni contrarias. Atque, ut Hippocrates docet et Galienus, inveteratus affectus priorem mutat corporis complexionem et in suam trahit naturam. Hoc agit phantasia.
Quid autem ratio in artibus et gubernationibus operetur, alias declaravimus. Proinde quid a rectrice corporis potentia in proprio corpore fiat per virtutem vivificam et affectus illi servientes, hic explanavimus. Fit insuper ab ea nonnihil in corporibus alienis quae sibi propinquant, quando per naturalem calorem concoquit cibos calefacitque tangentes. Anima quoque materna in corpus alienum agit, quando nutrit foetus in alvo, quod quidem explet ex continuatis vinculis quibus foetus materno corpori alligatur. Neque propinquum dumtaxat corpus format, sed quandoque [et] remotum. Iacto siquidem a viro semine in matricem et diu postea, viro absente, virtus formatrix relicta in semine viget ibi et vicem paternae animae gerit in semine corpusque effingit humanum, ceu cum quis lapidem iacit procul, virtus expultrix lapidi immissa a iaciente, quamdiu regnat in lapide, tamdiu lapidem pellit, ea scilicet aeris plaga et ad illud signum, qua et ad quod iactor ille direxerat. Si pars animae regendo corpori accommodata per vivificam vim aliquid operatur in corpus alienum atque remotum, cur non etiam per vim sensitivam hac eminentiorem, per affectus scilicet phantasiae ? Ergo phantasia instar virtutis vivificae format et ipsa proprium corpus, ut diximus, quotiens acrioribus affectibus agitatur. Format etiam fascinationibus et maleficiis alienum. Neque mirum est animam facere talia affectibus suis, si herbae quaedam faciunt aut lapides suis vaporibus, caelestibus tamen animis aspirantibus. Neque deest animae continuatio mediorum, per quae in alienum corpus transigat actionem. Quippe venefici hominis phantasia infensa infantis teneriori corpusculo febrem affectat puero. Imaginatio febris spiritus febriles vibrat, id est cholericos, sicut imaginatio coitus seminales spiritus et genitalia membra. Cholericus et febrifer spiritus ille perculsus vapores foetidos atque febriferos, si qui in venefici hominis corpore sunt, exsuscitat. Hi cum primum incitati sunt, una cum spiritu proruunt illuc tamquam sagittae, quo malefica phantasia quasi ad signum intenderat. Maxime vero ex oculis emicant senioris perque oculos pueri transeunt, tamquam ex vitreis materiis perque materias vitreas radii, spiritusque inficiunt pueri et humores. Ad haec autem maleficia illi sunt omnium potentissimi, quibus nascentibus Saturni malignus aspectus semenque parentum terrestre, ac victus persimilis complexionem conflarunt foetidis vaporibus abundantem et melancholicam ; praeterea, saeva Martis potentia bilis igniculos subdidit. Hi quando in senio sunt, aetate terrestri et melancholica, morosi sunt valde, et cuicumque contigerit acerrime irascuntur, animoque infensissimo exsecrantur. Phantasiam certe propter humorem terreum stabilius efficaciusque suis votis affigunt. Hic humor accensus et urit vehementissime et exstinguitur sero, tanmquam ignis in crassioribus lignis et duriori materia. Vapores quoque non desunt maligni, per quos quasi sagittas venenum in adversarium iaculentur.
Miraris corpus unius ab animo alterius inquinari ? At non miraris animum laedi ab animo, dum per consuetudinem vitia aliena combibimus. Non miraris corpus tuum a vapore alterius corporis morbo facile infici, quod phthisis, epidimia, lepra, pruritus, dysenteria, pleurisis, oculorumque rubor indicant. Apud Hesperios Aethiopas fuisse traditur bestias, nomine catoblepas, quae solo aspectu homines interimerent, quod et apud Cyrenem faciunt basilisci. Tanta est vis in vaporibus oculorum. Cur minus subiiciatur corpus tuum alterius animo, quam alterius corpori ? Cur non magis potius, cum sit potentior animus neque desint media per quae agat ? Quod facere consuevisse homines quosdam in Illyriis et Triballis legimus, qui cum essent irati, si diutius attentiusque intuebantur hominem, perimebant, qui et geminas habebant pupillas in oculis. Idem quoque fecisse foeminas nonnullas in Scythia. Tanta est imaginationis potentia, praesertim quando affectibus animi vapores oculorum subserviunt. Augent enim vim attentio illa mirabilis phantasiae non minus quam struthii oculus defixus ad ovum. Uno siquidem affectu fervescente tepescit alter. Ideo in maleficae phantasiae intentione remittitur paulisper affectus animae naturalis, per quem suo corpori devincitur, unde a suo corpore facta liberior materiam novam, in quam nuper afficitur quasi recens aliquod suum corpus, incipit transmutare.
Si tantam habet vim malefica phantasia, quantam putas habituram beneficam rationem ? Saltem duplo maiorem : Et quia ratio superat phantasiam, et quia bonitas malum. Igitur ratio quando ad beneficium aliquod tota animi erga Deum intentione defigitur, nonnumquam corpus illud erga quod est affecta, afficit beneficio tam proprium quam alienum. Hoc munere excellunt illi, ut est apud Platonicos, qui divino quodam beneficio prae caeteris complexione temperata caelestique sunt praediti, necnon puris et modicis nutriti cibis, honestis praeterea divinisque moribus educati. Hi medici saepe sunt generis humanii, et corpori cui cupiunt bona, si directi prorsus in Deum pus votis ardenter exoptant, illico praestant, praesertim si hominis beneficium accepturi animus sit paratus. Hinc Zoroaster inquit :

. . . Εκτεινας πυρινον νουν
Εργον επ' ευσεβειας, ρευστον καισωμα σαωσεις

Id est : « Si mentem ardentem ad opus pietatis intenderis, labile corpus servabis ». Talia quaedam miracula facta ab Apollonio Theaneo philosopho narrat Philostratus. Rursus a Pythagora, Empedocle, et Philolao similia quaedam gesta Pythagorei multi affirmant. Scribit insuper Iamblichus Pythagoricos, quotiens narrarentur miracula, facile solitos credere illa a Deo per divinas animas fieri atque in rebus huiusmodi haec Lini carmina semper habuisse in ore :

Ελπεσται χρη παντ' επει ουκ εστιν ουδεν αελπτον
Ραδια πανθα θεω τελεσαι, και αδυνατον ουδεν

Id est : « Credenda sunt omnia, nihil enim est incredibile. Facilia Deo omnia sunt, nihil est impossibile ».
Sed redeamus ad illos iam animos, per quos Deus quasi per instrumenta miracula perficit. Quid confert illis ad hanc excellentiam habitudo corporis temperata, ut ratio illorum sit expeditior, nullo excedentium humorum turbata tumultu ? Quid modicus purusque victus, ut non sit anima corporis sui sarcina praegravata ? Quid educatio illa honesta atque pia, ut et optet hominibus bona, et tamquam Deo quodammodo similis adiuvetur a Deo immo tamquam instrumentum a Deo ducatur ? Denique cum ratio sit eminentior phantasia, quando ipsa dedita Deo tota ad unum hoc opus beneficii conferendi dirigitur, remittitur admodum naturalis ille prior affectus animi quo proprio corpori copulatur, et ab eo soluta agit in alienum. Potest enim facile ad haec tamquam instrumentum a Deo duci, cum natura sit super corpora omnia, quamvis affectus olim aliquis ad unius gubernationem rapuerit, non aliter ac si sapientissimus rex potentissimusque, cuius providentiae et ditioni subsint omnes pariter amplissimi regni partes, reliquas negligat ad tempus, partis alicuius amoenitate pellectus, sed amore aliquando partis illius defervescente, se ad alias conferat gubernandas. Mysteria haec Plato noster omnia tetigisse videtur, tyrannidem quidem illam phantasiae, et hoc rursum piae rationis imperium in Timaeo, ubi de vi animae in corpus disseruit, in Phaedro autem mirabilius quiddam innuit, cum inquit omnem animam universi corporis curam habere atque animam nostram quando libera est, totum perrerare caelum mundumque una cum caelestibus animis gubernare, alias in aliis figuris circumeuntem. Quando vero sit talis aperuit in Epinomide, ubi affirmavit necessity tem mentis atque animae menti coniunctae necessitatem omnem exsuperare, ac tale omne decretum esse fatale. Quinetiam in decimo de Iusto intellectualem animam appellavit necessitatem, inter cuius genua sit fusus aliquis, circa quem sphaerae mundi volvantur. Quorsum haec ? Ut intelligamus fieri posse quandoque ut hominis anima tota rationis intentione in mentem caputque suum vertatur, sicut quandoque vertitur in phantasiam, ut diximus iam, et rationem. Quisnam animus haec agit ? Qui phantasiam iubet silere, ac etiam superni numinis desiderio flagrans, consuetis rationis naturalis discursibus non confidit, sola vivit mente, evadit angelus, et toto capit pectore Deum. Haec significat Zoroaster, ubi sic inquit
Ψυχη η μεροπων θεον αγξει πως ες εαυτην
Ουνεν θνητον εχουσα, ολη θεοθεν μεμεθυσται
Αρμονιαν αυχει γαρ, υφ' η πελε σωμα βροτειον

Id est : « Anima hominum Deum quodammodo contrahit in seipsam, quando nihil retinens mortale, tota divinis haustibus ebriatur. Tune quoque exultat in corporis harmoniam ». Huiusmodi animum divi Ioannis theologia nasci iterum dicit ex Deo. Siquidem Dei summi influxus per mentes angelicas usque ad animam hominis defluens, instigat quotidie animam corpori mersam, ut exuta carneam textam ponat potentias operationesque animales, et pro anima fiat angelus, quemadmodum radius solis vapores tenuat trahitque sursum et in igneam convertit naturam. Qui huic inspirationi totum se committit, cessat esse anima fitque, Deo regenerante, Dei filius, angelus. Idcirco Plato theologos appellavit Dei filios in Timaeo.
Si anima natura sua excedit mundi machinam perque vires inferiores mira operatur in corporibus etiam alienis, quid illam putamus acturam, quando in caput surrexerit suum evaseritque angelica ? Quod oportet fieri posse quandoque, postquam blau dimentis sensuum fit saepe brutalis, et inspiratio Dei esse non debet vanior quam sensuum blandimenta. Tunc igitur non unum quemdam amplius aut tenerum fascinabit, aut sanabit hominem aegrotantem, sed sphaeris imperabit elementorum. Quamdiu corpori huic addicta est, parvi huius mundi elementa, id est humores quatuor, agitat eisque calorem, frigus, humorem, siccitatem, colores omnes saporesque inducit, ut supra patuit tum in actu vitali, tum in affectibus phantasiae. Ideo quando soluta ab hoc emergit in amplum, Deo iam plena animalis huius grandioris humores, id est quatuor elementa maioris mundi movet ut sua. Siquidem iam quasi evasit anima mundi, eius videlicet mundi partis, erga quam afficitur maxime. Ac sicut eadem hominis anima quae cubitale infantis corpusculum rexerat, regit bicubitum aeque et tricubitum ac deinde quatuor cubitorum et decem rursus, ut dicitur de gigantibus, ita si usque ad centum creverit et ducentos, aeque reget. Quod enim naturae ordine et dignitate omne molem corporis antecedit, non minus totam ipsam molem quam molis partem implere potest atque movere. Si vim ab ipso Deo videlicet habet vivifica vis rationalis animae in mundi sphaeras, vim quoque habet in eas rationis ac mentis affectus. Solo igitur affectu citabit ventos, Deo duce, ac caelo nubes inducet sereno, easque coget in pluvias. Rursus sedabit ventos et aerem serenabit.
Quod quidem posse fieri factumve fuisse Hippocrates Cous, theologi Mauri et Arabes confitentur, Maurorum princeps Avicebron, Arabum Avicenna. Mitto quot elementorum turbationes procellasque tum ex daemonum conflictationibus, tum ex casibus animarum in corpora saepe contingere Aegyptii Platonicique arbitrentur, qua quidem de re Plutarchus et Porphyrius et Proculus diligentissime disputant. Platonis certe Platonicorumque sententia est, a caelo ad terram usque in sphaeris omnibus alias plagas numinibus aliis ab initio distributas ita fuisse ut quando in regione terrae certis dicata numinibus dispositio ad ipsa numina vel per supernos influxus, vel per animorum affectiones praecipue augetur, miracula saepe talibus numinibus congrua vel per se, vel per animas ibidem ab eisdem numinibus occupatas efficiantur. Sed de his alias. Magicam quamdam in praesentia sententiam referamus.
Putant Chaldaei posse insuper aliud quiddam ab anima mirabile fieri, ut scilicet radiis effusis in corpus suum ipsum lumine circumfundat et radiorum levitate tollat in altum. Quod in seipso fecisse patrem eorum Zoroastrem nonnulli referunt. Ego vero, si qua huius miraculi ratio assignari potest, talem forsitan esse opinor. Prima lux in Deo est, atque ibi est talis ut superemineat intellectum, ideoque non potest lux intelligibilis appellari. Sed lux illa Dei, cum infunditur angelo, fit e vestigio lux intellectualis atque intelligi potest. Quando infunditur animae, fit rationalis ac potest non intelligi solum, sed [etiam] cogitari. Inde migrat in animae idolum, ubi fit sensitiva, nondum tamen corporea. Inde in aethereum vehiculum idoli, ubi fit corporalis, nondum tamen manifeste sensibilis. Denique in corpus elementale, sive simplex aereumque, sive compositum, quod est aetherei vasculum, in quo evadit manifeste visibilis. Atque ego hanc esse puto catenam illam auream quam vidit Homerus a caelo pendentem et in terras usque demissam, qua apprehensa homines sese possint in caelos attollere. Profecto tanta luce divinitus abundant caelestes animae, ut ingens inde in corpus earum redundet copia luminis, quod videmus in stellis si quando anima hominis ita figat aciem suam in deum divinoque lumine impleatur rapiaturque, ut ille tunc aeque coruscat et in vehiculum suum radios effundit uberrimos perque vehiculum et corpus aereum in corpus hoc oculis manifestum. Quod tunc plenissima illa copia radiorum effulget, rarescit, attollitur, aethereo ad hoc conferente vehiculo corporeque aereo, quasi stuppa elevata per flammam. Tali quodam igneo curru Magi atque Platonici Heliam Paulumque raptos in caelum fuisse dicerent, ac demum post mundi iudicium corpus, quod nostri glorificatum nominant, similiter raptum iri. Ideo sic praecipit Zoroaster :

Οτι ψυχη πυρ δυναμει πατρος ουσα φαεινον
Ηγεισθω ψυχης βαθος αμβροτον, ομματα δ' αρδην
Παντ' εκπετασον ανω,
Μηδε το της υλης σκυβαλον κρημνω καταλειψης

Id est : « Quoniam anima per potentiam patris fit ignis splendidus, dominetur in te immortalis profunditas animae, et oculos omnes una tolle in altum, tunc neque etiam materiale ipsum corpus praecipitio derelinques ». Ignem appellat lucem ipsam, qua et exuberat Deus per se et anima per vim patris conversa in patrem abundat. Et quia Deus est ipsa unitas super mentem et centrum essentiarum super essentiam, ideoque non unitur illi per mentem proprie, sed per unitatem animae, quae est mentis caput centrumque totius animae, idcirco dicit Zoroaster : « ducat te animae profunditas immortalis », id est unitas ipsa, quam impressit quondam Deus animae tamquam unitatis divinae characterem, a qua et ad quam omnes aliae vires animae quasi a centro et ad centrum omnes circuli lineae pendent. Sequantur "oculi tui omnes", id est omnes vires animae quae in cognoscendo versantur. Huc tendit illud : "Attollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, etc". "Una", id est in unam collectae mentem, sive in unitatem mentis caput. Tunc eas sequetur corpus tum caeleste, tum terrenum. Properea dixit "corpus materiale", id est terrenum, tunc "non derelinqui praecipitio", quia tunc ipsum quoque tolletur in altum neque relinquetur in infimo loco mundi, quem locum Magi saepe nominant praecipitium. Miraculi huius vim effectumque describit etiam Mercurius Trismegistus, ubi de regeneratione cum filio suo Tatio disputat.
De hoc quidem miraculo, quod in proprio corpore mens ostendit, ex Platonicorum opinione satis sit dictum. De illis vero quae in sphaeris mundi demonstrat, tales quaedam apud Platonicos moventur quaestiones, quales dicam, et solvuntur ut dicam.


CAPUT V


Quaestiones sex de miraculis et solutiones.

Mens hominis quando corporeas exuit curas, cur passiones elementorum affectat ? Quia publicum bonum non despicit divinus animus summi communisque boni filius. Ergo tamquam deus aliquis ad anomalium hominumque commoditatem providenter elementa movebit. An potest adeo supra suum corpus attolli ut mundi sphaeras attingat ? Potest utique, si ubique est, ut quidam putant. Sed nonne etiam lumen crassa laterna inclusum paulo momento laterna reclusa emicat eminus et remotissima quaeque illuminat ? Neque tamen a laterna discedit ; clausa iterum laterna in angulum absque sui offensione colligitur, quod dum locum prius impleret amplissimum, absque sui dissipatione profundebatur. Mira luminis virtus ! In angustissimo quiescit loco, implet amplissimum. Id quippe facit, quoniam lumen quodammodo est incorporeum. Idem facit animus, quia divinum est lumen. Numquid divinus hic animus in his conficiendis miraculis per omnes sui partes secedit a corpore ? Nihil opus est ut officium omnino dimittat contrariorum conciliandorum.

Anima utique in corpore per idolum suum quasi crinitae comam in vapore primum contraria in unum elementa conciliat, deinde si dissolvitur quicquam, instaurat nutriendo, auget etiam, regit corpus et transfert, et reliqua. Videmus apertissime opus transferendi regendique corporis remitti et intermitti quandoque. Cum anima vehementiori corripitur phantasia, officium augendi nutriendique minuitur propter intentissimam rationis indaginem. Ideo non concoquunt cibos philosophantes et anima adulto corpore acutius speculatur quam adolescente, minus in augendo corpore occupata, et sobrium corpus speculationem impedit minus, dum anima ad speculandum est dumtaxat intenta, Quamobrem cum per mentem tanta animi contingit abstractio, ut et phantasia et ratio naturalis intermittantur, quae solent ipsae nutritionem regimenque membrorum debilitare, quid obstat quo minus cadat corpus et nutriatur in corpore nihil ? Restabit forsitan solum conciliationis officium, quo anima nondum sinat dissolvi humores atque diffugere. Sed non fiet tunc talis conciliatio, ut fieri solet, per idolum, quod omnino destituit terrenum corpus, quando anima nihil sapit terrenum. Tunc enim idolum ita relinquit terrae naturam, sicut ratio terrenorum corporum relinquit imagines.
Opinor igitur viri omnino abstracti corpus eo ipso in tempore brevissimo, quo est angelicus animus, per virtutem idoli antea consuetam neque moveri neque sustineri neque etiam contineri. Quod si moveatur vel sustineatur vel continueatur, id fieri arbitror per illud animae centrum, quam paulo ante unitatem vocavimus animae a Deo tributam, per quam Deo omnium centro et purae unitati concilietur, per quam non modo elementa corporis huius, sed etiam mundi conciliet, per quam solam posse Deum attingi sic aperuit Zoroaster :

Εστι τι νοητον, ο χρη σε νοειν νοου ανθει

Id est : « Est intelligibile aliquid, quod intelligere te oportet mentis flore ». Florem mentis appellat Zoroaster ipsum animae centrum, quod Plato nominat mentis caput. Sententiam hanc nostram illud Pauli divini theologi confirmare videtur, quod inquit animum Deo raptum nec esse evidenter in corpore nec extra corpus, videlicet quia non insit corpori per idolum, sed adsit per centrum. Quamdiu mirabilia haec animus operatur ? Quamdiu ita manet abstractus ? Manet vero parumper naturali quodam potentiae inferioris affectu ad curam corporis retrahente, sicut et paulisper manere in aere lapis dicitur sursum iactus inter ascensum atque descensum.
Sed numquid ordinem mundi animus confundit humanus mira cula operando ? Nequaquam. Nam, ut platonice loquar, in universali rerum lege et perpetua quadam serie causarum ad idem conferentium sunt huiusmodi praescripta miracula. Ad hoc ipsum conducit providentia mentium sub Deo usque ad mentem nostram continue conspirantium. Ad idem divinum fatum animalium idolorum a prima anima ad nostrae animae idolum confluentium. Ad idem divina quaedam naturarum omnium dispositio a primae naturae affectione concurrentium usque ad naturae nostrae complexionem. Idem saepe nobis caelestia signa praenuntiant, per quae quasi per oculos nutusque numinum cogitationes significantur. " Caeli enarrant gloriam Dei et opera manum eius annuntiat firmamentum ". Non igitur quando animus ille angelicus optat mirabile aliquod opus conficere, puta citare ventos, statim superiores causae huic favent voto et nova cupiunt, quoniam nova animus affectavit, sed contra, quoniam caelestes idipsum decreverunt, iste cupit. Quonam pacto ? Futurorum ventorum stat in supernis numinibus praevidentia. Dispositio huiusmodi, ut alias diximus, per tres illas series statim ad animas nostras usque decurrit, praecipue per providentiam in mentem, quodammodo etiam per fatum in idolum, per naturam quoque in corporis nostri complexionem. Sed perturbati hominum animi hos inpulsus non capiunt, pacatus autem animus undique supernos capit impulsus. Unde latenter incipit cogitare eadem quae cogitant superi, eademque velle ac nolle, cum naturali, id est divino et intimo inclinetur instinctu. Huic cogitationes omnes affectusque succedunt ad votum, et quicquid a superis postulat, accipit. Nempe quae illi iam daturi fuerant, postulat, et quia daturi erant, ad postulandum provocaverunt, sicut mater quae pomum manu praefert oculis filii, ut hinc invitatus filius petat pomum. Filius videt, petit, accipit ; accipit, inquam, non solum quia petit, sed petit etiam quia sit accepturus. Neque vult dare mater postquam filius velit accipere, sed e converso. Nos quidem plurimum non naturalibus divinisve incedimus desideriis, sed illis quos accendit quotidie casus ; prout enim alia atque alia sensibus nostris occurrunt, aliter aliterve afficimur. Atque ita rebus contingentibus occupati, raro ut cupimus, assequimur, quia raro et sorte quadam cum supernorum voluntate concurrimus. Angelicus autem animus et consentit cum illis, quia tranquillus vivit et imperat mundo, quia sua sponte ab hoc corpusculo, quod est mundi particula, solvitur, in sui naturam regressus amplissimam. Talem vero fore animum praevidit Deus, talem, inquam, non superno auxilio tantum, sed etiam propria voluntate, quae quidem tunc praecipue agit libere, quando, dimissis actionibus, in seipsam originemque [suam] contemplandam amandamque se flectit. Talem quoque elegit Deus ad mirabilia perpetranda. Cuius orationes etiam circa publicas mundi mutationes non esse vanas, Avicenna in Metaphysicis et Proculus Iamblichusque disputant in Timaeo. Probant enim vota viri sanctissimi, praesertim si cum illo populi quoque vota concurrant, animos mirabiliter ita coniungere Deo, ut una quodammodo Dei animique operatio fiat, sed Dei quidem velut artificis, animi autem tamquam instrumenti divini. De illis vero miraculis quae Deus per se absque instrumento facit, quae longe maiora sunt, in praesentia non tractamus.
Miracula huiusmodi numquid naturalia sunt animo ? Sunt naturalia quodammodo, ut opinantur Platonici, atque iterum non naturalia. Naturalia quidem quantum recurrit in mentem fitque summi Dei pedissequus atque instrumentum. Non naturalia, quantum unius tantum servit corporis usui, cuius amore captus ad tempus, neque virtutis suae explicat amplitudinem, neque divinae fit particeps. Qui quotiens et explicat, et fit particeps, ostendit se nullo ictu corporum dissolutum iri, quandoquidem quodammodo praestat omnibus et torquet omnia pro arbitrio.
Singula vero quae de miraculis ex Platonicorum mente disseruimus, ita a nobis affirmata sint ut a Christianis Theologis approbantur.