GALENI PARAPHRASTAE MENODOTI EXHORTATIO


GALENI PARAPHRASTAE MENODOTI
EXHORTATIO AD ARTIVM
LIBERALIVM STVDIA

ERASMVS
(M.D.XXVI.)





An animantia quae dicuntur bruta, prorsus expertia sint rationis, nondum satis liquet. Fortassis enim tametsi non habent eam rationem, quae iuxta vocem intelligitur nobiscum communem, quam vocant enunciatiuam, certe eam quae secundum animam accipitur, quam rationem appellant affectuum capacem, habent nobiscum communem omnia, licet alia magis alia minus. Perspicuum sane est hominem hac parte longe caeteris animantibus antecellere, vel ex illo quod cernimus, quanta sit artium multitudo quas hoc animal tentat discere, vel ex hoc quod solus homo scientiae capax quamcunque velit artem percipit. Siquidem animantia reliqua fere omnia sunt artium expertia, si pauca quaedam hinc excipias ; quin his etiam ipsis natura magis quam institutione contigerunt artes. Caeterum nec apud illa quicquam est artium, quod homo non meditetur, sed in arte texendi imitatus est araneas, in arte fingendi, quam plasticen vocant, apes, nec imperitus est natandi, quum sit animal terrestre. Iam nec a diuinis artibus destituitur, imitans et Aesculapii, quae eadem est Apollinis, medicam artem, ad caeteras item omnes quas habet Apollo, iaculandi canendi diuinandi ; ad haec quam vnaquaeque Musarum habet peculiarem, nec geometricae nec astronomiae expers. Verum et ea quae subter humum sunt et ea quae supra caelos sunt, quemadmodum ait Pindarus, contemplatur. Denique bonorum omnium maximum sua sibi parauit industria, philosophiam. Has igitur ob causas, quanquam caeteris animantibus non deest ratio, tamen solus homo vocatur rationalis, quod omnibus antecellat.
An non igitur turpissimum est, id quod vnum nobis inest commune cum diis negligentes aliarum rerum studio teneri ac spretis artibus fortunae nos ipsos committere ? Cuius improbitatem nobis ob oculos ponere volentes prisci, tum picturis tum statuis eam repraesentantes, non sat habuerunt dare mulieris speciem, quanquam hoc ipsum satis magnum erat amentiae signum, verum et clauum illi dederunt in manibus, ac pedibus subiecerunt basim figura sphaerae, tum et oculis eam priuarunt, nimirum his omnibus declarantes illius inconstantiam. Quemadmodum igitur in naui vehementer iactata tempestate, adeo vt in periculo sit, ne procellis ac fluctibus obruta demergatur in profundum, perperam fecerit, qui caeco gubernatori clauum commiserit, itidem opinor in vita, quum hic in permultis aedibus grauiora fiant naufragia quam scaphis accidunt in mari, non recte iudicarit, qui semet ipsum in tantis negociis vndique circunstantibus ac vallantibus caecae commiserit deae, nec huic satis stabili; in tantum enim stupet ac demens est, vt plerunque bonis viris praeteritis, quorum oportebat haberi rationem, locupletet indignos, ac ne id quidem constanter, sed tantisper, donec rursus pari qua dedit temeritate eripiat donata. Hanc deam sequitur turba non mediocris hominum ineruditorum, nunquam eodem in statu manentem propter basis cui insistit volubilitatem, quae illam huc illuc agit rapitque per praecipitia, nonnunquam et in mare. Ibi pariter intereunt omnes illam sequentes, caeterum illa sola euadit indemnis et illaesa, ridens interim plorantes et ipsius opem frustra implorantes, quum hint iam nulla sit illis vtilitas. Atque huiusmodi sane sunt fortunae facta.
Porto Mercurium tanquam rationis dominum omnisque artis autorem considera rursum, quam diuersa quamque pugnante cum Fortunae simulacro forma repraesentarunt illi prisci, tum picturis tum statuis. Adolescens est formosus, nequaquam habens pulcritudinem asciticiam aut artificio comptorum additam, sed talem vt protinus in ea reluceat animi virtus. Est gutem hilari vultu, oculis acribus. Basis autem cui insistit est omnium figurarum firmissima, minimeque volubilis, videlicet vndique quatuor angulis nitens tessara. Interdum et ipsum deum hac figura repraesentant. Videas autem et huius cultores similiter hilares, quemadmodum est is quem sequuntur, nec vnquam de illo querentes, quod solent ii qui sequuntur Fortunam. Nec destituunt illum nec seiunguntur ab eo, sed perpetuo et sequuntur illum et illius prouidentia fruuntur.
Contra qui Fortunam sequuntur, videre licet inertes ac disciplinarum indociles semper inhiantes spe duci, cumque currente dea currere, alios quidem propius, alios vero procul, nonnullos autem et ab illius manu pendentes. Inter hos omnes videbis et Croesum illum Lydum et Polycratem Samium, ac fortasse miraberis alteri quidem Pactolum affluxu suo inuehentem aurum, alteri vero marinos etiam pisces subseruientes. Cum his rursum et Cyrum videbis et Priamum et Dionysium. Verum paulo post hos eosdem haud eodem in statu conspicies, Polycratem in crucem suffixum, tum Cyro subactum Croesum, rursus Cyrum ab aliis deiectum ; videbis et Priamum constrictum et Dionysium Corinthi. Quod si contempleris illos, qui procul insequuntur eam currentem nec tamen assequuntur, nimirum prorsus oderis eum chorum. Sunt enim hic oratores permulti, meretrices et scorta, et amicorum proditores, sunt et homicidae et monumentorum perfossores ac rapaces, complures vero qui ne diis quidem pepercerint, sed hos sacrilegio compilarint.
Caeterum in altero choro omnes modesti et artium opifices neque currunt neque vociferantur neque inter sese decertant, sed in illorum medio deus est, et circum hunc suo quisque loco compositus, nec ordinem quem cuique dedit deus deserunt : alii quidem deo proximi et hunc ordine composito cingentes, videlicet geometrae arithmetici philosophi medici astronomi et grammatici. Hos sequitur alter chorus, pictores plastae scriptores fabri et architecti, lapidarii.
Post hos sequitur ordo tertius, reliquas artes omneis continens, sic in ordinem digestis singulis, vt omnes tamen ad deum communem vertant oculos iussis illius pariter obtemperantes. Conspicies quidem et hic numerosam multitudinem adhaerentium deo. Caeterum videbis et quartum quendam chorum a caeteris selectum arque extraordinarium, non quales erant illi qui Fortunam comitabantur. Non enim ex dignitatibus ciuilibus neque ex generis claritate neque ex diuitiis consueuit deus hic praestantissimos iudicare, sed qui cum virtute vitam agerent quique in suis artibus excellerent quique praeceptis ipsius obsequerentur ac legitime suas exercerent artes, hos et magni facit et caeteris anteponit, sibi coniunctissimos habens semper. Hunc, ni fallor, chorum si nosses qualis sit, non solum admirareris, verum etiam adorares. In hoc est Socrates et Homerus et Hippocrates et Plato et horum studiosi, quos pari cum diis honore dignamur, tanquam assectatores ac ministros quosdam dei, quanquam ne caeterorum quidem quisquam fuit vnquam a deo neglectus : non solum enim praesentium curam habet, verum etiam et nauigantibus adest, nec in naufragio destituit. Aristippus igitur, quum aliquando nauigans fracta scapha in littus Syracusanum eiectus esset, primum quidem bono animo esse coepit quum in harenis vidisset lineas geometricas ; reputabat enim sese ad Graecos et sapientes viros, non ad barbaros peruenisse. Post vbi venisset in Syracusiorum gymnasium et hosce versus pronunciasset :
Quis Oedipum in diem vagantem et exulem
Donis recipiet, nunc quidem rarissimis,
et habuit qui ipsum adirent et agnito quis esset protinus omnia quibus opus erat impartierunt. Deinde quum essent qui in Cyrenen illius patriam nauigaturi percontarentur, nunquid ad suos vellet scribere, "Iubete", inquit, "illos has sibi parme possessiones, quae naui fracta simul enatant cum possessore.".
Caeterum multi infelices et omnia diuitiis metientes, si quando incidunt in talem rerum statum, aurum aut argentum suspendunt ac circumponunt corpori simulque cum illis perdunt et vitam, ne id quidem apud se reputare valentes, quod ipsi ex brutis animantibus ea potissimum amplectuntur, quae sunt artibus ornata, siquidem equos ad bellum edoctos et canes venandi peritos caeteris anteponunt, quin et famulos curant artibus instituendos et frequenter in hos plurimam impendunt pecuniam, quum semetipsos negligant. Quid ? An non turpe videur famulum nonnunquam aestimari drachmarum decem milibus, ipsum autem dominum nec vnius haberi drachmae ? Quid autem dixi "vnius" ? Nemo talem vel gratis acceperit in famulitium. An non tandem se solos vilissimos omnium reddiderunt, qui soli nullam artem didicerint ? Etenim quum bruta quoque artium exercitationibus erudiant et famulum ignauum nulliusque peritum artis nullo pretio dignum iudicent, curent autem et agros et reliquas possessiones, vt quaeque quantum fieri potest sit quam optima, seipsos solos negligant, ne hoc quidem intelligentes animum habeant necne, perspicuum est, quod similes sint famulis contemptissimis, vt iam aliquis insultans homini tali, merito verbis huiusmodi illum alloquatur : "O homo, familia quidem tua tibi recte habet, mancipia omnia et equi et canes et agri, et quicquid possides bene compositum est : at ipse tu parum curatus es.". Praeclare igitur Demosthenes ac Diogenes, quorum alter diuites indoctos appellauit oues onustas aureo vellere, alter dixit eos similes ficis arboribus in praeruptis locis stantibus; nam harum fructibus non homines, sed coruos et graculos vesci ; sic horum pecunias nullli esse vsui viris probis, verum ab assentatoribus absumi, qui quidem, si sic acciderit vt nihil sit reliquum, forte obuios factos praetereunt illos quos exhauserunt, perinde quasi ne nossent quidem. Vnde quidam non inelegans dixit istos similes fontibus ; etenim qui prius e fontibus aquare solent, simul atque desierint habere aquam, apud eosdem sublatis vestibus vrinam reddunt, et sane videtur aequum, qui nulla re suspiciendi sunt nisi ob diuitias, simul atque his spoliati fuerint, pariter et illis spoliari quae ob diuitias habebant. Quid enim isti facerent qui nullum proprium possident bonum, sed perpetuo pendent ab alienis et ab his quae sunt Fortunae ?
Tales videlicet sunt et hi qui generis nobilitatem venditant atque hinc sibi placentes tollunt cristas. Nam et isti, quoniam propriis bonis carent, ad maiorum imagines confugiunt, non saltem hoc intelligentes, quod ista generis nobilitas qua gloriantur, similis est publico singularum ciuitatum nomismati, quod apud eos quidem valet qui instituerunt, apud alios vero adulterinum habetur.
Te haud qua quam in altum generis euexit decus,
Non altus huc sum polluam vt genus meum.
Praeclarus igitur, vt inquit Plato, thesaurus est progenitorum virtutes, sed praeclarius est huic opponere posse Sthenei dictum :

Atqui nos patribus longe praestamus auisque.
Nam si qua omnino est nobilitatis vtilitas, hanc solam habet, quod hinc accenditur studium aemulandi, proposito exemplo domestico. Proinde si procul degeneremus a progenitorum virtute, merito discrucientur illi, si quis modo sensus insit defunctis, nobis autem tanto plus est dedecoris, quanto genus est illustrius ; siquidem imperiti, qui genere sunt vehementer obscuro, hoc lucri faciunt, quod plerique nesciunt quales sint, caeterum quos decus et claritudo generis non sinit latere, quid aliud fructus ferunt ex nobilitate, nisi vt illorum infelicitas sit illustrior ? Sane qui generi suo non respondent, magis contemnuntur quam obscuro loco nati. Itaque fit, vt si vecors praedicet claritatem generis, declaret suum ipsius vitium minus esse venia dignum. Neque enim eadem trutina aestimamus aut exploramus plebeios homines qua claro genere natos, sed illos, si vel mediocri virtute praediti sint, probamus et amplectimur, quod deest illorum virtuti generis obscuritati importantes, rursus hos qui nihil habent dignum imaginibus maiorum, etiam si caeteris omnibus antecellant, nondum tamen suspicimus. Proinde si quis sapit, ad exercendam artem sese conferat per quam si nobilis fuerit, videbitur genere non indignus, sin minus, ipse genus ornabit suum, veterem illum Themistoclem imitatus, cui cum probro obiceretur, quod nothus esset, At ego, inquit, a meipso genus auspicabor ac meum quidem genus a me incipiet, tuum vero in te desinet. Vides non obstitisse Anacharsidi Scythae, quo minus sit in admiration et inter sapientes numeretur, tametsi genere barbarus esset. Huic quum quidam exprobraret, quod genere barbarus esset ac Scytha, Alibi quidem, inquit, patria dedecori est, tu vero patriae, pulchre retaxans hominem ex sese nihili nec alia re superbientem quam patria. Quod si fixius et attentius contempleris res hominum, comperies non homines factos illustres ex ciuitatibus, sed contra per viros bonos et artibus praestantes horum patrias fuisse nobilitatas. Etenim quod nomen aut quam dignitatem habuissent Stagira, nisi per Aristotelem contigisset ? Rursus quae Solorum, nisi per Aratum et Chrysippum contigisset ? Quin et Athenarum nomen unde tam procul dimanauit ? Non ob terme foecunditatem – habuit enim agros parum feraces – , sed per eos potius qui illic nati sunt, quorum plerique dum in viros optimos euaserunt, nonnullam suae gloriae portionem impartierunt et patriae. Hoc autem esse verissimum euidentissime perspicies, si tecum reputes Hyperbolum et Cleonem, quibus ad nihil aliud profuit Athenarum nobilitas, nisi vt illorum malefacta redderentur famosiora. Quondam Boeotios vocabant sues, inquit Pindarus, et idem rursus : Fugimus Boethicum suem, iterum volens totius prope gentis de imperitia probrum aboleri per ipsius poeticam.
Quin et legislatorem illum Atheniensem iure laudarit aliquis, qui vetuit parentem alimoniae ius a filio petere, quem nullam artem docuisset. Quum id potissimum temporis omnis ars illic exerceretur, vbi corpora videbantur esse quam formosissima, multis vsu venit, vt ob corporis formam admirandi negligerent animum, deinde sero frustraque deplorarent dicentes : Vtinam forma, quae me perdidit, pereat male. Tum illis et illud Solonis in mentem venit, qui iubet in primis spectari vitae finem. Deinde et senectutem incusant, quum seipsos debuerint, et Euripidem laudant qui dicit non expedire pulchritudinem vltra capere quam in medio. Praestat igitur eos laudare, qui iudicarunt formam adolescentiae adsimilem vernis floribus, vt qui voluptatem habent temporariam, simulque laudare Lesbiae dictum : Nam qui formosus est, tantisper est dum videtur ; at quisquis bonus est, protinus et formosus erit. Parendum autem et Soloni eandem sententiam proferenti : Senectus porro molesta, veluti tempestas imminens, egens non calciamentis solum et vestitu, verum et domicilio commodo aliisque rebus innumeris. Aduersus hanc probi gubernatoris exemplo multo ante velut in venturam tempestatem oportet praeparari, quando miserum est illud Vecors intelligit acta. Ad quid enim dixeris vtilem esse formam adolescentis nulla excultam arte ? Num ad bellum ? Atqui non abs re quis illud Homericum in tales iaculetur : Quin tu coniugii tractas mulcentia facta ?, et illud, Ito domum et tracta tibi conuenientia facta, siquidem Nireus venerat ad Troiam cunctis formosior vnus, at mollis erat eoque non nisi semel huius meminit Homerus in recensendis nauibus, haud quidem ob aliud mea sententia, nisi vt declararet quam sint inutiles viri forma praestantissimi, quoties illis praeter formam nihil adest quod ad vsum vitae conducat. At infelix quispiam dicere non verebitur ad parandas opes conducibilem esse formam, quum liberalis honestus firmusque pecuniarum census ex arte parari soleat, caeterum ex corporis forma reditus turpis est semper et infamis. Oportet igitur adolescentem iuxta vetus praeceptum suam ipsius formam ad speculum contemplari ; qui si se conspexerit facie pulchra, aduigilandum est vt talis sit et animus, existimetque vehementer absurdum in formoso corpore animum habitare deformem. Rursum si se viderit esse forma corporis infelici, tanto magis oportet animi excolendi curam agere, quo dicere possit illud Homericum :
Est aliquis cui forma parum sit corpore felix,
Sed comptis formam verbis deus ornat, et illi
Defixis oculis vultum huius cernere gaudent.
Ille nihil fallens loquitur placido ora rubore
Suffusus reliquosque foro toto eminet inter,
Vtque deum aspiciunt, incedit quando per vrbem.
Ex his igitur quae diximus perspicuum est his qui non prorsus mente carent, neque generis claritate neque diuitiis neque formae gratia fretum oportere negligere studium artis. Atque haec quidem sufficiebant ; attamen melius, opinor, fuerit ceu pulchrum epodum accinere Diogenis illud. Is quum apud quendam acciperetur conuiuio, qui res omnes quas possidebat exacta prouidentia nitidas et instructas habebat, caeterum sui ipsius nullam omnino curam habuerat, screans veluti sputum eiecturus, quum vndique circumspexisset, nihil vidit in quod expueret, sed in ipsum solum domus herum expuit. Ille quum indignaretur rogaretque, quam ob causam id faceret, respondit se nihil in tota domo tam sordidum ac neglectum videre quam esset ipse : nam parietes omnes egregiis picturis ornatos esse, solum autem ex tessellis preciosis esse concinnatum, habens ex his deorum expressas imagines, vasa omnia pura ac nitentia, quin et stragulas et lectos pulchre magnoque artificio elaboratos esse, solum ipsum videri neglectum et incuratum ; omnibus autem esse morem, vt in locum omnium qui adsunt inhonestissimum expuant. Ne committas igitur, adolescens, vt te praebeas dignum in quem sputum eiciatur, etiam si reliqua omnia pulcherrima tibi videantur adesse. Rarum enim est, istis simul vniuersis potiri, vt idem pariter et nobilis sis et diues et formosus. Quod si cui sane simul ista contingant aliquando, tamen absurdum fuerit te vnum in omnibus tuis facultatibus videri conspuendum.
Agite igitur, o pueri, quicunque meam audistis orationem, ad cognoscendas artes animum appellite, ne quis vnquam seductor et impostor homo vos aut inutiles artes aut improbas doceat, scientes quaecunque artes nihil adferunt vtilitatis ad vitam, has artes non esse. Ac plane persuasum habeo de caeteris quidem vos ipsos perspicere, quod nihil istius modi rerum artis nomine sit dignum, veluti iacere talos, ambulare super tenuem funem et rotatu circumagi in gyrum, non considerantem interim quid acciderit Myrmeciadae Atheniensi et Callicrati Lacedaemonio ; tantum athletarum exercitium metuo, ne veluti corporis robur pollicens et gloriam apud vulgus concilians, publicitus etiam apud maiores diurnis pecuniae largitionibus honoratum parique in pretio habitum cum praestantissimis artibus decipiat aliquem adolescentem eoque seducat, vt hoc arti cuipiam anteponat. Vnde satius est aduersus haec praeparatum ac praemeditatum esse. Nam facile quisque fallitur in his, in quibus est impraemeditatus.
Sane genus hominum, o pueri, communionem habet simul et cum diis, et cum brutis animantibus : cum illis quidem quatenus vtitur ratione, cum his vero quatenus est mortale. Satius est igitur, vt animis ad meliorem communionis partem adiectis curemus eruditionem quam assequuti quod est in bonis summum habebimus ; sin eam non fuerimus assequuti, non tamen hoc nomine pudescemus, quod brutis ignauissimis simus facti inferiores. Athletica vero corporis exercitatio si non contingat affectanti, turpissimum est ; si maxime contingat, nihilo tamen praestantior est brutis animantibus. Quis enim robustior leonibus aut elephantis ? Quis lepore velocior ? Quis vero nescit ipsos etiam deos non ob aliud laudari quam propter artes, adeo vt ob has etiam homines eximios dignati simus diuinis honoribus, non quod bene cucurrerint in stadiis aut discum scite iecerint aut in palaestra probe luctati sint, sed propter artes repertas. Profecto Aesculapius et Bacchus siue quondam homines fuerunt siue dii ab initio, summos honores promeruerunt, alter ob monstratam artem medendi, alter quod nos docuerit vitium colendarum rationem. Quod si mihi non vis credere, certe Pythii dei te moneat auctoritas. Hic est ille, qui et Socratem virorem omnium sapientissimum pronunciauit et Lycurgum affatus hunc in modum salutat :
Huc aduenisti, ad mea ditia templa, Lycurge
Grate Ioui et cunctis quis altus habetur Olympus :
Addubito, anne deum te dicam hominemne, Lycurge ;
Spero tamen magis esse deum numenque verendum.
Hic rursus idem videtur honorem haud mediocrem habuisse Archilocho mortuo. Quum enim huius interemptor vellet illius templum ingredi, vetuit dicens :
Occisor clari vatis, ne templa subito.
Nunc mihi tu refer athletas huiusmodi titulis honoratos ; at non facies, non enim habes quod dicas, nisi forte testem aspernaris velut indignum cui credatur. Videris enim tale quiddam subindicare, dum sermonem refers ad vulgi testimonia et nobis obicis horum laudationem. Et tamen neque morbo laborans, sat scio, te ipsum vulgo commiseris, sed ex omnibus delectis paucis aliquot atque his quidem medicae rei peritissimis, neque nauigans cuiuis e numero vectorum, sed vni videlicet gubernatori. Denique et in rebus minimis, si aedificas, fabro credis, si calciamentis egeas, coriario. Qui fit igitur vt vbi de rebus summis periculum est, tibi vindicas iudicandi potestatem adimens eam his qui plus sapiunt quam tu ? Nam in praesentia quidem omitto de diis facere mentionem. Audi igitur quid de athletis sentie Euripides :
Innumera quum sint mala per omnem Graeciam.
Haud aliud vllum est peius athletis genas.
Primum ii domi sibi consulunt parum bene,
Quum liceat. Etenim quomodo vir qui siet
Gulaeque seruus atque ventri deditus,
Opes pararet vnde viveret domi ?
Egere rursus non potest, sed nec suis
Contentus esse sustinet fortunulis.
Nam numquam honestis assueti moribus
Mox sese ad artes improbe vertunt malas.
Iam vt intelligas et omnia, quorum studio tenentur isti, nihil habere bonae rei, audi rursum quae dicit, si libet :
Quis enim in palaestra vir, pedum cursu valens
Feliciter versatus aut disco bene
Misso aut probe sciteque mala icta viri
Partial coronam rettulit partam suae ?
Quod si cupis audire his etiam expressiora, ausculta :
Num aduersus hostes praeliabuntur, manu
Discos ferentes, siue vibrata aspide

Pedibus citi hostem submouebunt patria ?
Nullus profecto : vana fiunt omnia haec,
Vbi cominus ferrum micare coeperit.
Vtrum igitur Euripidem et huius generis alios autores reiciemus, philosophis autem permittemus iudicandi ius ? Imo vero horum omnium suffragio velut vno ore loquentium damnatur istorum ars, adeo vt eam nec medicorum quisquam probarit. Primum enim audies Hippocratem ita dicentem : Affectio athletica non est secundum naturam, melior est habitudo salubris. Idem autem suaserunt optimi quique medici, qui Hippocratis aetatem sequuti sunt. Equidem nolim a testibus pendere iudicium, nam id oratorum est potius quam hominis apud quem in precio sit ipsa veritas. Attamen quoniam nonnulli confugiunt ad testium multitudinem et hinc inanem captant gloriam nec curant exercitium rebus externis nudatum quale sit ipsum considerare, coactus sum et his obicere testes, quo videlicet intelligant se ne hic quidem esse nobis superiores. Vnde mihi non intempestiuum videtur commemorare quod fecit Phryna. Haec quum esset in quodam conuiuio, in quo ludus hic agebatur vt singuli per vices conuiuis imperarent quae vellent, vidissetque adesse mulieres anchusa cerussa et fuco pictas, iussit inferri aquam moxque praecepit, vt omnes aquae immersas manus semel admouerent ad faciem, deinde vt ilico linteo extergerentur atque hoc ipsa prima omnium fecit. Ac caeteris quidem omnibus foeminis facies maculis opplebatur : diceres te videre quasdam ad terrorem arte factas imagines. Ipsa vero pulchrior apparebat quam antea ; sola enim carebat artificio formae, sed speciem habebat natiuam, nihil opus habens malis artibus ad formae commendationem. Quemadmodum igitur vera pulchritudo certo exploratur ipsa per se sola, rebus omnibus foris accidentibus nudata, sic et athletarum exercitationem expendi conuenit solam, an videatur aliquid utilitatis adferre vel publice ciuitatibus vel priuatim iis a quibus exercetur.
Quum igitur variae sint bonorum species quae insunt natura, puta quae pertinent ad animum, quae ad corpus, quae ad externa, nec praeter haec vllum aliud bonorum genus possit excogitari, cuiuis perspicuum est, quod athleticam exercentes animae bona ne in somnis assequuti sint, quando prorsus illud ignorant an habeant animam, tantum abest, vt illam sciant esse rationis participem. Etenim quum semper aggerant vim carnium et sanguins, habent animam suam veluti multo immersam coeno, vt nihil exacte possit intelligere, verum non minus stupida sit quam brutorum animae. At fortassis contendent athletae, tanquam aliquid conferant ad bona corporis. Num igitur bonam valetudinem, qua nihil preciosius, sibi vindicabunt ? Atqui non alios reperias corporis affectione magis periculosa, si quidem Hippocrati fides habenda, qui dixit summe bonam corporis valetudinem periculosam esse, quam affectant isti. Quin et illud ab Hippocrate recte dictum, quod sanitatis exercitatio est non satiari cibis, sed in omnibus agilem esse, laudatur ab omnibus ; at isti contra faciunt, dum et supra modum laborant et iidem supra modum explentur. In summa, veteris illius Hippocratis sermonem ceu Corybantum furore correpti contemnunt. Nam ille demonstrans quae vitae ratio sit accommoda tuendae bonae valetudini dixit : Labores cibi potus somni Venus, omnia moderata, isti vero quotidie supra quam conuenit laboribus exercentur et ingurgitant sese nonnunquam et vi, ad mediam vsque noctem proferentes cibi sumptionem, vt aliquis non immerito in illos torserit illud Homeri :
Dormibant reliqui diuique hominesque per omnem
Noctem, praedulci resoluti corpora somno ;
Ast nullus miseros athletas somnus habebat.
Itaque quemadmodum se habent in cibis et laboribus, eodem modo moderantur et somnum. Etenim quo tempore caeteri iuxta naturam viuentes ab opere veniunt et cibum requirunt, tum isti surgunt a somno, vt illorum vita similis videatur suillae, nisi quod sues non vitra modum laborant neque coguntur ad edendum. Isti vero et haec perpetiuntur, nonnunquam iisdem et rododaphnes maculis terga notantur. Proinde priscus ille Hippocrates, praeter haec quae dicta sunt addit et illa : Vehementer ac repente corpus explere vel inanire, vel calefacere vel refrigerare, aut alio quocunque modo mouere, periculosum est. Quicquid enim, inquit, est vehemens, inimicum est naturae. Isti vero nec his auscultant nec aliis quae bene ab hoc dicta transgrediuntur, quin potius vtuntur omnibus quae pugnant cum his praeceptis. Quapropter ego sane dixerim istam exercitationem non facere ad bonam valetudinem, sed morbos potius accersere. Nam id, ni fallor, sentit Hippocrates, quum ait : Affectio athletica non est secundum naturam, sed habitudo salubris melior. His dictis non solum palam negauit illorum exercitationem esse naturalem, verum ne habitudinem quidem appellauit illorum affectionem, spolians illos etiam nominis honore, quo cuncti veteres appellare soient homines qui vere essent bonae valetudinis, siquidem habitus est affectio quaedam stabilis ac perpetua, contra athletarum ad summum progressa bona corporis habitudo tum obnoxia periculo est, tum facile in diuersum mutabilis : neque enim recipit accessionem, eo quod ad summum peruenit, tum ex eo quod eodem in statu consistere non potest, nihil restat, nisi vt vergat in deterius. Atque hoc quidem in statu corpus est ipsis, dum athleticam exercent ; caeterum vbi discesserint ab exercitiis, multo peius habent. Etenim nonnulli paulo post emoriuntur, alii vero diutius quidem viuunt, at ne ipsi quidem perueniunt ad senectutem. Et vt iam aliquando perueniant, nihil differunt a Litis illis Homericis, claudi rugosi lusciosi oculis orbi. Quemadmodum enim moenium partes tormentis concussae quouis incommodo corruunt nec terrae motum nec alium vllum grauiorem insultum ferre possunt, itidem et athletarum corpora, corrupta et imbecillia facta plagis ac vulneribus in exercendo acceptis, facile ad quamlibet leuem occasionem laeduntur. Proinde oculi plerisque ceu fossis cauati, quando iam vis abest resistendi, complentur pituita. Dentes vero, vtpote frequenti concussione labefacti, progressu temporis destituti virtute, facile decidunt. Caeterum membrorum compages, vt frequenter intortae, aduersus omnem violentiam foris incidentem redduntur inualidae, et quicquid semel ruptum fuit aut contractum, facile mouetur. Itaque, quod ad bonam valetudinem attinet, palam est nullum genus esse miserius quam athletarum. Vnde non iniuria quis dixerit eos generoso cognomine notari, dictos athletas, vel quod ab athleta cognomen habeant αθλιοι, id est miseri, vel quod vtrique communiter ab athliotete, id est miseria, velut ab vna terra cognomen sortiti sint.
Posteaquam igitur de eo, quod inter bona corporis summum est, tractauimus, nimirum de bona valetudine, transeamus ad reliqua. Iam quod ad formam attinet, sic illis habet res, vt non solum exercitatio athletica nihil conferat ad pulchritudinem, verum etiam multos ex istis optime composito corpore gymnastae qui eos curandos susceperant, supra modum saginantes et infercientes carnibus et sanguine, in diuersam corporis speciem perduxerint, nonnullos vero facie quoque prorsus deformi foedaque reddiderint, eos potissimum, quos ad pancratium aut pugilum certamen instituissent. Caeterum vbi tandem et membra fregerint aut distorserint aut oculos extuderint, tum, opinor, tum vel maxime fructus artis ipsorum euidenter apparet, pulchritudo. Hunc ad modum illis res successit ad formae commodum, quamdiu sani sunt. Caeterum vbi desierint exerceri, simul et reliqua corporis organa pereunt cunctaque, vt dixi, membra distorta nihil non reddunt deforme.
At fortassis nihil quidem ex omnibus his quae dicta sunt, sed robur sibi vindicabunt. Nam hoc, sat scio, dicturi sunt : illud omnium ad rem publicam pertinere maxime. Quod, per deos, robur aut ad quid vtile ? Num ad agricolationem ? Perpulchre igitur vel fodere vel metere aut aliud quippiam quod ad agricolationem pertinet possunt. "Sed fortassis ad res bellicas valet". Rursus Euripidem huc mihi cita, qui laudes illorum canit dicens :
Num aduersus hostem praeliabuntur, manu
Discos ferentes, numue vibrata aspide
Pedibus citi hostem submouebunt patria ?
Nullus profecto : vana fiunt omnia haec,
Vbi cominus ferrum micare coeperit.
Caeterum aduersus rigorem et aestum validi sunt, hoc ipso sane Herculem ipsum referentes, vt tum hyeme tum aestate vna pelle tegantur, vt incalceati perpetuo sub dio dormiant, humi cubantes. In his enim omnibus pueri nuper nati sunt imbecilliores. Qua tandem igitur in re roboris sui specimen aedent aut vnde sibi placebunt et cristas erigent ? Non sane profecto in hoc, quod coriarii fabri domorum aedificatores qui sunt, eos vel in palaestra deiciant vel in stadio. Fortassis itaque in hoc, quod toto die puluerescunt, iudicabunt recte fieri laudeque dignum ; verum ista laus adest et coturnicibus et perdicibus, siquidem par est vt hinc tollant cristas, quod toto die luto lauentur. Sed age per Iouem, Milo ille Crotoniates sublatum in humeros vnum ex immolatis tauris olim per stadium baiulauit. O insignem dementiam istorum, qui ne hoc quidem intelligunt, quod paulo ante idem corpus viui animantis gestarit illius anima multoque sane minore labore portauit quam Milo, nam et currere poterat quum gestaret; attamen ea nullius erat precii, quemadmodum nec Milons anima. Declarauit autem et exitus hominis quam nihil habuerit mentis. Quum enim aliquando conspiceret adolescentem cuneis immissis findentem arbores, illum quidem irrisum submouit, ipse non alio vsus instrumento quam suis ipsius manibus ausus est lignum diducere. Mox quicquid habebat roboris in primo impetu colligens diduxit arboris huc atque huc partes. Interim elapsis cuneis, quum reliquam arboris partem diducere non posset, diu quidem obnixus est, tandem victus non potuit educere manus, sed a trunci partibus in sese coeuntibus comprehensae primum ipsae quidem contritae sunt, mox et Miloni miserandi exitii fuere causa. Plurimum igitur illi profuit in hoc, ne quid mali pateretur, in stadio gestasse taurum mortuum. An Graecorum rem publicam seruare potuisset id temporis, quum aduersus barbaros bellum gerebant, Milonis vis, quam in tauro gestando declarauit, potius quam Themistoclis sapientia ? Qui primum recto iudicio deprehendit sententiam oraculi, deinde bellum quemadmodum oportebat gessit. Vnicum enim consilium prudens multas superat manus, caeterum inscitia cum armis peior est quouis malo.
Arbitror itaque iam perspicue declaratum athletarum exercitationem nihil vtilitatis adferre ad vitae functionem. Caeterum quod nec in ipsis quibus exercentur vllius precii sint, cognoscetis, si vobis retulero fabulam illam, quam vir quidam non inelegans prolixo carmine ornauit. Habet autem hunc in modum fabula. Si Iouis voluntate cunctis animantibus consensus ac societas contingeret in degenda vita, vt in Olympia praeco non solum homines ad certamen vocaret, sed omnibus etiam animalibus permitteret ad vnum venire stadium, nullus, opinor, hominum coronaretur. In eo certamine, in quo cursus ad viginti tria stadia porrigitur, vnde et δολιχον appellant, equus, inquit, longe superabit, in cursu vero breuiore, qui non vitra stadium profertur, lepus feret praemium, caeterum in diaulo, in quo cursus ac recursus duplicat stadium, primas feret caprea, neque quisquam hominum in aliquo numero futurus est. O leues exercitationes vestras, athlii, id est miseri viri ! Imo ne Herculis quidem posterorum quisquam elephanto aut leone robustior apparebit. Arbitror autem futurum, vt et in pugilum certamine taurus coronam laturus sit. Et asinus, inquit, si velit calcibus contendere, coronam auferet, et in historia variorum euentuum scribetur, quod asinus in pancratio aliquando vicerit viros. Erat autem Olympias prima ac vigesima quum vinceret ruditor. Admodum venuste fabula haec declarat robur athleticum non esse de numero eorum quibus homines decet exerceri. Atqui si ne robore quidem antecellunt animantibus athletae, quodnam ex caeteris bonis sibi vindicabunt ?
Quod si quis dicat voluptatem corporis inter bona numerandam, ne huius quidem compotes sunt, neque quum exercentur, neque postquam ab exercitatione discesserint, quandoquidem dum exercent athleticam, in laboribus ac miseriis agunt, non tantum ob exercitia, verum etiam ob id quod coguntur ad edacitatem ; quod si contigerit eos ab arte missionem accipere, plerisque corporis membris claudi fiunt ac debiles.
Ergo fortassis inde gloriantur, quod prae caeteris plurimum colligunt et coaceruant pecuniarum. Atqui videre licet istos omnes aeri alieno obstrictos ; non solum id temporis quo exercent artem athleticam, verum etiam quum ab ea dimissi sunt, haudquaquam inuenies athletam pilo ditiorem quouis viri diuitis oeconomo. Quanquam ne id quidem per se praeclarum est ex arte parare diuitias, sed talem potius artem scire, quae fracta naui simul cum domino enatet e naufragio, quod quidem nec his contingit qui res procurant diuitum neque publicanis neque negociatoribus, et tamen hi maxime ditescunt e suis artibus. Caeterum si pereant illis pecuniae, simul perit et negociatio, ad quam opus quidem habent aliqua sorte pecuniae ; caeterum si haec desit, non possunt instaurare pristinam negociationem : nullus enim illis mutuum credit absque pignoribus et hypothecis. Proinde si quis studet sibi parare viam ad parandas pecunias et tutam nec infamem, ars exercenda est per omnem vitam permansura. Porro quum prima diuisione in geminum discrimen artes distribuantur – quaedam enim ex his ratione constant suntque liberales et honestae, quaedam contra contemptibiles, quod corporis laboribus constent, quas sedentarias ac manuarias vocant –, praestiterit ex illo priore genere quampiam discere. Nam posterius illud genus destituere solet senectute grauatos artifices. Prioris autem generis sunt medicina rhetorica musica geometria et arithmetica dialectica astronomia grammatica ac legum prudentia ; adde his, si voles, fingendi pingendique artificium. Quanquam enim hae manuaria constant opera, tamen earum exercitatio non eget robore iuuenili. Ex his igitur artibus aliquam deligere conuenit et exercere iuuentutem, cui mens non sit omnino pecuina, vel harum potius optimam, quae quidem mea sententia est ars medendi. Hoc autem deinceps nobis erit demonstrandum.

Stats