GALENI

PRO PUERO EPILEPTICO CONSILIUM 

(Ed. Kühn, 1826)





Cap. I
. Ego te, Caeciliane, existimabam ad morbum filii tui nostris subsidiis haudquaquam indigere : nam qui jam ipsum vidit et tecum Athenas iterum navigaturus est, Dionysius, quae deceat idoneus est et praesens facere, et rursus discedens ad habitudinem morbi consentanea documenta relinquere. Ergo autem, qui nunquam hunc puerum vidi, forsan multum decipi possem, quum neque a principio, qualis fuerit ante morbum ipsius natura, neque nunc qualis fuerit ante morbum ipsius natura, neque nunc qualis in morbo sit cognoverim, sed a vobis hoc tantum audierim, epilepticas ipsi fieri accessiones. Verum quum me negligentem magis quam veridicum duceres, si scriptum subterfugerem, quod nunquam antea feci, id nunc moliri non moleste facio, ut tibi rem gratam faciam, scribendo quaedam medicinalia praecepta pueri epileptici, in quibus necesse est medicae artis imperitum decipi et aberrare circa mensuram vel circa tempus utendi. Demonstratum enim a nobis est in aliis libris, quod non contingit quempiam recte mederi ne minimis quidem morbis, nedum adeo magnis, ut est epilepsia, nisi methodum aliquem medendi noverit. Atqui Dionysius mihi jam communicavit et mecum consideravit de tota pueri curatione, ac priusquam tu me haec documenta conscribere sis adhortatus ; sed illi meam sententiam facile manifestavi, quum intelligeret omnia quae dicerem, nihil obaudiret, ceu methodi curativae valde peritus. Tecum vero neque quomodo sermonem instituam novi ; nam accuratus in eo distinctionibus multis indiget et obscurior est quam imperito homini conveniat ; concisus autem et manifestus haud quaquam accuratus esse potest. quapropter subverebar tibi documenta conscribere, quamvis rem tibi gratam facere percuperem, existimans mihi simile quippiam eventurum, quale Phidiae utique accidisset, si, postquam Palladis simulacrum absolvit, quispiam illum coëgisset separatim digitum, manum, pedem, nasum, aures singulasque corporis partes effingere. Ego vero methodum medendi tanquam quoddam simulacrum in pluribus commentariis a nobis scriptum fuisse arbitror, quae non modo imperitos homines, sed ne medicos quidem quoscunque juvare non potest. Quoniam autem tu cogis me de parte una artis curativae sermonem facere citra aliam compagem, tuae cedo voluntati et pareo atque documenta scribo quae tibi sufficient ; satis pareo atque documenta scribo quae tibi sufficient ; satis enim est medicae artis inexperto non magnum aliquid et irremediabile in medicorum praeceptis committere, praecipue cum didiceris legitime versari in his commentariis. Eruditis illis medendi methodi negotium scriptum est, tibi autem et aliis, qui nonnullarum rationalium artium scientes estis, medicinae autem ignari, arbitror, fortasse nonnihil utilitatis et in his commentariis proveniet.

Cap. II. Conabor autem quantum fieri poterit manifestissime enarrare, quanam utens puer victus ratione non parum juvetur et ab accidentibus quotidie ipsum inopinate inadventibus minime laedatur. Convenit igitur quantum fieri potest haec observare. Equidem puerum necesse est interdum occurrere magis frigoribus, immensis caloribus, ventis validis, balneis malis, cibariis caput tentantibus, rotarum obvoluntionibus, corruscationibus praeterea et tonitruis et vigiliis et crudatibus, tristitiaeque etiam et iracundiae et lassitudini atque aliis hujuscemodi rebus, a quibus, ut summatim dicam, corpus vehementer moveri et perturbari solet, atque in reminiscentiam morbi referri et ad generationem paroxysmi deduci. Haec igitur convenit multo ante caveri. Etsi quandoque his praecedentibus paroxysmus succedet, tunc ab omni penitus motu oportet illum removere et domi continere et victu valde tenui illum nutrire, donec a paroxysmi labore corpus liberetur. Quis autem sit tenuis victus, quamvis arbitrer te cognoscere, tamen si ea quae sequuntur perlegeris, aliquid etiam de ipso percipies. Tempus itaque est ut ego documenta jam aggrediar.

Cap. III. Accedente vere (nam morbos quae reverti solent, quodam modo tunc moveri contingit) puerum purgandum affirmo mediocri purgatione. Huic autem purgationi Dionysius praesens moderabitur et quae opus erunt imperabit, accurate cognoscens quonam modo ad purgationem corpus praeparare oporteat et quo uti debeat medicamento, quave quantitate et in quo tempore ; nam de his inter nos saepe consultum est. Quare Athenis praesentem habes Dionysium, sed nihilominus cum ipso mentem simul et consilium habes meum. Post purgationem autem quum recesserit Dionysius et puer Athenis remanserit, hanc oportet ipsum victus rationem observet. Quum a cubili mane surrexit, antequam ad praeceptorem accedat, moderate deambulet gressu non admodum frequenti ; posthac autem usque ad palaestrae tempus disciplinis vacet quibus asuevit : quum primum autem ab illis discesserit, ubi rursus deambulaverit, sic ad paedotribam accedat. Hunc autem praedotribam, si quem alium ex iis, qui puero praesunt, multum oportet esse prudentem ; sed talem invenire difficile est, praesertim quum electio fieri debeat ex hominibus ineruditis et inaris, non minus animam quam corpus hebetem et crassam habentibus. Non igitur tanquam parvum hoc te fugiat ; neque cuivis e populo pueri curam tradas, probe cognoscens quod summa curationis in hisce duobus versatur, in usu a me tibi dati medicamenti et in exercitii modo ; caetera vero omnia ad haec praeparatio est quaedam. Paedotribam igitur hunc tecum simul Dionysius eliget. Sint autem ipsi exercitiorum scopi, quibus ad quantitatem quidem, ut puerum, antequam defatigetur, cessare faciat, nec non ut universum corpus calefaciat et mediocriter evacuet. Ambo autem in eodem tempore contingent ; quod quum enim sufficienter evacuatur et quantum jam satis supervacueum est, corpus incalescit, tunc si quis ab exercitio cessaverit, quiescet antequam in defatigationem incurrat. Exercitium vero ab hoc tempore ultra, in solida jam agit membra et corporis habitum colliquat ; accumulat autem colliquamenta in articulis maxime et musculis ; hincque sequitur facultatis lassitudo, postea ulcerosus sensus, quum aliquam corporis partem movere tentaverit, et hoc est ipsa lassitudo. Non solum igitur paedotribam prudentem esse oportet, sed etiam mediocris exercitii expertum, ne citius quam par est puerum ab exercitio cessare faciat, secuturam timens lassitudinem ; neve satagens calefacere et prorsus quod superflui est evacuare, in lassitudinem puerum ducat. Mediocritum igitur exercitiorum in quantitate hujuscemodi sunt scopi : in qualitate vero, ut corroborentur omnes corporis partes et maxime caput et ventriculus et hujus praecipue quod ori circumstat. Ut autem quispiam istud assequi possit, nunc dicam. Primo quoniam exercitia vehementia caput replent, ab his abstinere praecipio. Secundo si quando his uti necesse fuerit, capite erecto, quae infra sunt moveantur et ex his maxime crura. Tertio a parvis et tardis motionibus incipiat paedotriba et sic ad vehementiores et celeriores motus ita deveniat : nam subito ab intensis exercitiis incipere non solum imbecillibus, sed etiam robustis corporibus summe periculosum est. Considerare praeterea oportet, quod fricationes exercitii loco habentur, maxime in corporibus imbecillibus ; imo saepenumero solae, modo recte fiant, aliarum motionum vicem supplent. Opus autem est primum manibus molliter cum sidone a supernis partibus ad infernas delatis corpus ad rubedinem deducere, initio a brachiis et manibus facto atque ad pectus et ventrem de venire ; subinde etiam crura multum fricare convenit, ut si quid ex supernis partibus illuc fuerit derivatum, commode adsumatur ; postremo ad caput deveniendum est, nam statim a principio ad ipsum accedere periculosum ; corpore enim adhuc pleno existente, ad id quod primo calefacit superfluitates attrahuntur. Ultimo igitur loco post alias corporis partes caput confricari oportet, ut nunc diximus, absque oleo : quum autem et oleum applicare libuerit, nihil prohibet capitis fricationem simul cum aliis fieri membris, ut unus caput fricet, duo alii pectus et ventrem et totidem alii crura. Sic autem et post exercitia, imo vero magis tunc omnia simul confricentur membra : ita enim celerius ad quietem corpus deducitur et minus refrigeratur. Oportet autem si de quapiam alia re, de hac ipsa magnam curam habere. Non lavari autem ut plurimum convenit, neque statim post exercitium palaestram exire, sed postquam plane quieverit spiritus et ab exercitiis commotio prorsus cessaverit : atque tunc etiam sindone caput multum fricare convenit et saepenumero pectine uti.

Cap. IV. Post haec autem ad prandium eat, et ante ipsum aliquid ex iis, quae ventrem molliunt, assumat, vel olus, vel salsamentum, vel ptisanam, vel olivas cum tertia parte panis ; reliquas vero duas in coenae tempus seponat cum valentioribus obsoniis. Quae autem hujusmodi existant paulo post dicentur, si prius enarravero ex olerum genere omnia, quae absque laetione sumi possunt. Ex oleribus nec a lactucis, nec a malva, nec a atriplice, nec a blito prorsus illum prohiberi jubeo ; non tamen idem semper copiat, verum alias aliud moderate. Ex eodem etiam est genere beta et brassica ; oportet enim ex iis quippiam moderate gustare. Porrum quin etiam interdum et apium et smyrnium degustare conferet ; et de horariis fructibus quicunque non sunt penitus crudi aut suapte natura difficile coquuntur : ii namque et sua ipsorum excrementa et aliorum etiam esculentorum retinere consueverunt. Ergo et mora et quae praecocia nominantur et ficus et si qui sunt ejusmodi notae, sine molestia descendunt ; et quae cucurbita dicitur, nihil ab oleribus ventrem mollientibus differre videtur ; item pepones cucumerini, nam qui tales non sunt pravi sunt. Maturae etiam uvae aliquantulum quandoque puero concedi potest ; mala vero et pyra raro et in parva quantitate degustet ; et haec ipsa non solum ut in arbore sua sint bene cocta ; sed etiam domi servata ad maturationem recte pervenerint. Scire autem oportet eadem poma, quae recenter a matre sunt decerpta et quae domi deposita reservantur, permultum inter se differre nullamque inter se simulitudinem habere. Possunt autem conservari poma pyraque, nec non plurimi etiam alii fructus et pruna, quae vocantur Damascena. Ficus etiam, quas carycas vocant, ex hujuscemodi sunt genere ; et ex arbore palma dactyli, quorum comestionem penitus illi non interdico, sed opportune et moderate illis uti permitto ; assidue autem et multum illis uti minime velim. Atque ut semel concludam, quicunque mali succi sunt cibi, vel alvum astringunt, vel inflant, vel difficulter concoquuntur, si assidue vel plus quam conveniat assumantur, non solum huic morbo, sed omnibus etiam aliis nocere solent. Atque hucusque sermo de diaetae modo protractus, aliis etiam quam plurimis morbis conveniens erit. Hujusce autem morbi peculiaris et proprius est, ut caveamus ab iis praecipue esculentis, quae pituitam generant. Unde in cibariis, quae tametsi in aliis non obsint, viscosos aut frigidos aut crassos humores generant, haudquaquam esse immorandum censeo. Hujusmodi autem sunt atriplex et blitum et malva, quos sane ut gustet non prohibeo, assiduum autem eorum usum vehementer damno. Ex hoc genere sunt et cucurbitae multoque magis cucumeres et poma et pyra et demum quaecunque humorem pituitosum gignunt, aut viscosum aut crassum, vel quaecunque sunt in genere pessimorum esculentorum, quales sunt qui vulgo appellantur fungi : ab iis enim omnino abstinere consulo, quemadmodum et a rapis et a quibunscunque radicibus, quae mandi solent ; crassos enim habent succos et male concoquuntur, exceptis quibusdam, quae acrimoniam quandam et caliditatem in se habent, quemadmodum sunt dauci et raphani ; sed ex raphanis haudquaquam illum degustare prohibeo, verum quodam intercedente spatio ; a dauco autem abstinere condiscat magisque etiam a rapis. In esculentorum autem usu abundent illa, quae acria sunt et facultatem incidendi habent, dummodo insigniter non sint mali succi odoremque habeant, qui caput tenet ; quorum ex genere sunt quaecumque per caliditatem replent caput, quemadmodum vinum et sinapi et petroselinum et daucus et cepe et smyrnium ; haec enim ultra modum aestuantia sunt et malos humores generantia. Sinapi vero licet conveniat ad humores crassos incidendos, tamen ab eo abstinendum est, quoniam caput tentat. In oxymelitis autem usu secure confidat, etiamsi quotidie sumere velit. Potest autem cappares ex illo comesse et parva quaedam salsamenta oleo modico superinfuso, ut concinnetur obsonium ; quod profecto hujuscemodi affectionis veluti medicamentum quoddam reputari potest, praecipue si sit acetum scillis conditum, hoc omnes vulgo jam scilliticum vocant ; quod ego si quippam aliud in hoc casu sane laudo ; horum vero alterutrum singulis diebus assumere contenderim, dico autem vel cappares vel salsamenta oxymelitis condita. Si vero puer oxymel bibere velit, id sit in promptu et ante praeparatum, et non ex tempore ex utrisque crudis confectum ; quo autem modo ipsum praepare oportet, paulo post recensebimus ; caeterum plurima aqua commisceatur, nam quod sic factum est suavius reditur, ac hieme quidem calidum accipiatur, aestate vero non prohibebitur etiam plerumque frigidum sumi, si et veliementes fuerint calores, et ipse vehementer sitiat, potuique frigido assueverit antea ; nam inter alia sitim egregie sedat oxymel non valde dulce, praesertim si aquae frigidae misceatur. Mihique non semel contigit puerum a comitiali morbo penitus liberasse, non immutata pristina victus ratione, quum post primam purgationem oxymel sumere eoque uti medicamento jussissem. Verum quoniam neque filii tui naturam novi, nescioque quantum virium is sibi adsciveri morbus, et ipse assistere nequeo, divinare haudquaquam possum, quam paucissimis indigeat remediis, melius mihi videtur de omnibus sermonem facere. Igitur post exercitium in prandio oxymelite, ut dictum est, utatur, et quibusdam oleribus et olivis et nucibus et ficubus cum siccis tum recentibus ; verum non simul quotidie omnibus, unum enim sit et simplex quod assumat ; sed ut victus ratio variari possit, de omnibus verba feci. Eodem etiam tempore, ut dictum est, si desideraverit puer, alii etiam fructus concedi illi possint ; quum alioqui ab ipsis melius sit abstinere, non solum morbi illius curandi causa, sed ad integram etiam totius valetudinis incolumitatem, quemadmodum vides nos ferme ab omnibus horariis fructibus abstinere. Sed enim philosophis salubris victus praecepta non conscribimus, ut quod mihi perquam optandum erat non solum ad hujus affectus curationem, sed ad universam pueri tui vitam. Est igitur illi concedendum, ut palam et tempestive eos comedat fructus, quicunque magni non fuerint nocumenti, ne clam et intestive illos comedens magis laedatur : qui enim palam ab aliqua re quam valde appetunt prohibentur, ii quum data est facultas plus nimio ingurgitare se consueverunt. Quamobrem pueris ego plura esculenta concedere soleo ex iis, quae non valde nocent, ut tempestive et palam illis moderate utentur potius, quam, ut diximus, propter vehemens desiderium furtim ex his et voraciter assumere festinent. Atque haec de cibi ratione sufficienter sint dicta.

Cap. V. Post cibum autem ubi paululum temporis intermiserit, priusquam ad studia disciplinarum accedat, leviter deambulet censeo ; et rursum ut id ipsum a studiis rediens ante coenam faciat, sane consulo ; quo tempore duas reliquas panis portiones, quas reservaverat assumat, item aliorum unumquodque sic, ut dictum est, carnes quidem ex omni fere avium genere praeter palustres ; ab omnium autem quadrupedum esu praecipue abstineat. Quod si quando illis uti necessitas fuerit, domestici quidem suis extremitatibus et stomacho vescatur, sylvestris vero carnibus universis bene uti potest : haedorum quin etiam carnes degustet et nonnunquam leporum etiam. Carnes autem omnes sint vel simpliciter conditae, vel sine nidore assae. Simpliciter condiuntur, si aquae incoquantur, anethum, porrum, sal et oleum continenti. Quonam autem modo sine nidore recte assetur caro, clibanum, quod apud me vidissi, exemplo tibi esse potest. Ex marino autem genere crusta intecta quidem omnia noxa. Ex piscibus vero optimi sunt petrosi ; sumere etiam poterit pelagicos. Ex cartilagineo autem torpedo fere sola convenit. Ex leguminibus ptisana quidem praecipue est ; hanc sequitur lens, alica et pisum ; caetera mala. Et ut universaliter dicatur, quaecunque lentum et crassum generant succum et flatulenta et excrementitia sunt et coctu difficilia, prout ante dicebamus, maxime sunt cavenda. Ostrea etiam et cartilaginea et squamis carentia, praeterea bulbi et cochlea et casei et fungi bovinaeque carnes et ova in aqua durata, quae difficilis sunt coctionis, imo crassos his utentibus generant humores. Alica vero et carnes suillae bonum quidem generant sanguinem, sed viscosum. Palustria autem omnia excrementosa sunt. Legumina vero omnia flatulenta sunt, et praecipue fabae et ciceres ; ptisanaque non diligenter cocta flatulenta est, quamobrem bene coquere illam oportet, vel ea non uti ; lens quoque bene decocta flatum omnem deponit ; verum illa non assidue crebrove uti oportet, quoniam humorem generat crassum. Caeterum ad victus quotidiani rationem haec praecepta abunde sufficiunt.

Cap. VI. Medicamento autem ex scilla, quod tibi tradidimus purgatione praemissa, quodque primo vere fieri jussimus, singulis diebus secure filius tuus utatur, priusque ad palaestram accedat ; nam nisi valde magnus fuerit morbus et contumax, sperandum sane est quadriginta diebus hoc medicamento illum perfecte cessaturum, ut jam innumeros nulla ellebori opera curavi. Verum post purgationem prius quam hoc utatur medicamento semel aut bis absinthium sumere oportet. Oxymel autem, id certe acidissimum, quod ad mellis proportionem quartam aceti habet partem ; dulcissimum vero octavam excipit : aliae autem intermediae mensurae quanto ad extremorum alterutrum appropinquant, tanto aciditatis aut dulcedinis participant. Oportet autem ipsum penitus decoquere, ita enim mixta accurate in unum ambo deveniunt, et acidae facultatis vehementia, quae in aceto est retunditur, et quod in melle flatulentum est reprimitur : spumam enim illius sane qui decoquit prorsus auferet. Nec me praeterea latet in Graecia et in plerisque insulis oxymel etiam ex favis confici, quo etiam tibi secure uti licet, puero praesertim aestivo tempore Athenis degente. Minime autem ad me pertinet declarare, quando dulcius id aut acidius vel dilutius aut meracius exhibere oportet ; neque in aliis particuliaribus immorari meum est, sed illius qui et praesens fuerit et curandum corpus quotidie inspexerit et de humorum habitu recte conjectari poterit. In crassis enim et viscosis humoribus acidiori et meraciori oxymelite utendum est ; in iis autem qui hujusmodi non fuerint, dulciori et diluto magis. Eodem etiam modo reliqua quae dicta sunt omnia, pro quotidianis corporum constitutionibus commutare et variare convenit, quemadmodum et omnibus aliis morbis. Quapropter si quis methodi medendi ignaro et inexperto innumera etiam praescripserit documenta, haudquaquam illum sufficientem efficiet medicum non modo non maximorum morborum, sed ne minimorum quidem. Istud enim ego saepenumero palam ostendi, quum inveterata ulcera malasque oculorum affectiones ad sanitatem redegissem iisdem sane medicamentis, quibus plerique ante me usi nihil profecerant. Et profecto temporis opportunitas in usu cujusque, ut Hippocrati placuit, post quantitatem ad vires accurate accomodatam reliquum utilitatis adfert ; nam medicamenta potius sunt auxiliorum materia quam auxilia, quemadmodum id etiam ab excellentibus asserveratur medicis. Et ut mens quidem unde exordium sumsit finem accipiat sermo, haudquaquam fieri posse ut minimum quippiam quod ad artem pertinet pertractare valeat is, qui artis penitus sit ignarus, sed illi semper astantis periti opus esse. Verum quaoniam plerique scillae succum male excipiunt, tibi discere postulanti quomodo id ego facio, sermoni ipsius confectionem adjungam. Vas accipio, a quo extractum fuerit mel, meliterium id Graeci vocant, in quo scillam conjicio manibus prius illam in exiguas discerpens particulas ; postea bene apto operculo illud obturans, extrinsecusque pelle circumdans et diligenter colligans in loco quopiam meridiem spectante colloco, qui a borealibus omnino non perfletur ventis. Id autem facere soleo ea anni tempestate, in qua caniculam exoriri omnes asseverunt Graeci : quadraginta autem hujuscemodi sunt dies, viginti quidem ante, totidemque post exortum ; paulatimque in iis diebus vas illud ad solem convertere soleo, ut ex omnibus similiter partibus incalescat. Transacto postmodum praestituto temporis spatio, vas illud aperiens, in illo reperire soleo scillae partes alixis similes, succumque ex illis in vasis fundo quendam defluxum, quem colligens quam optimo melle concinno. Hujus singulis diebus cui dare voluero, cochlearis pleni mensuram praebo, pueris quidem minoris, adultis vero majoris. Quin etiam scillae ipsius carnes accurate contundens, illasque cum melle dissolvens et conterens, ex illis cochleare unum, ut dictum est, praebere consuevi ; quod sane quoad vires et efficaciam secundum a praedicto locum obtinet. Caeterum quicunque scillam in aqua elixantes illam postea conterunt, illus procul dubio vires dissolvunt ; quemadmodum, qui istud ipsum ex aceto faciunt, medicamentum quidem validum admodum conficiunt, verum nervis non innoxium.