GALENI DE SOPHISMATIS SEU
CAPTIONIBUS PENES
DICTIONES


(Ed. Kühn, 1821)





Cap. I. [Sex modis sophismata in dictione contingere, Aristotelis auctoritate.] Aristoteles philosophus docens nos in libros de sophisticis elenchis (captiosis argumentis) quot modis in dictione sophismata seu captiones contingant, modos sex quidem numero esse asserit, eosque ita exponit : in aequivocatione, in ambiguitate, in accentu, in compositione, in divisione, in dictionis figura. Sophismata in aequivocatione vocat, ubi nomina in oratione posita plura significant, ut canem venatus sum : plura enim haec oratio significat ob id vocabulum, canem. Sophismata vero in ambiguitate, quum orationi ipsi in se duplex sensus est, ut haec se habet, hunc licet capere me : hic nominum quidem nullum ambiguum, sed oratio ipsa per se capere et capi significat. At in accentu, quum duplex contingit, ut hac in dictione, Ορο εστηκε, mons aut terminus stabat ; ipsum enim nomen duplex ob duplicem accentum, qui in principio ponitur aut tollitur. Sophisma autem in compositione et divisione quum ipsae significationis differentiam faciunt, ut

Quinquaginta virum centenos liquit Achilles.

Differentia namque est dictioni, virum, aut compositae cum quinquaginta aut a quinquaginta divisae. Denique in dictionis figura quum aliud dictio vere significat, aliud vero propter speciem et figuram significare videtur, ut verbum audio : est quidem passionis cum actionis esse videatur, propter prolationem, id est figuram similem iis quae verborum actionis sunt, ut curro et intelligo. Trahet enim ad utramque partem sophisticus homo ; ad passionem, quoniam ita est ; ad actionem, quia ita videtur. His vero sex enumeratis modis deinceps ostendit nullum esse ab eo praetermissum, neque posse aliquod in verbo sophisma extra modos propositos cadere. Verba vero, quibus id ostendit, haec sunt : Hujus rei fides est et ea, quae per inductionem fit et syllogismus et si alius aliquis sumatur et quod tot modis, nominibus iisdem et orationibus non eandem rem significamus. Ea igitur, quae de inductione loquitur, contextus pars manifesta est : si enim singula in verbo sophismata percurras sumasque nec ullum horum appareat extra praedictos modos cadere, perspicuum jam ita est, nullum praetermissum esse modum : quod vero sequitur, omnino obscurum est quid velit quum dicit et syllogismus et si alius sumatur et quod tot modis, nominibus iisdem et orationibus non eandem rem significamus, siquidem nec quonam modo alium aliquem sumamus syllogismum dictum est : id vero et quod tot modis, nominibus iisdem et orationibus non eandem rem significamus, syllogismi conclusioni magis simile est quam syllogismo : consueta vero est haec huic philosopho dicendi brevitas et veluti per signa expromere multa, quia ad hos qui jam adiverant, scribebantur. Qui igitur eum exposuerunt, alii haec accurate tractare, quod decebat ne tentarunt quidem : alii non consequenti sunt : nos vero tentemus non Aristotelis causa, neque ut orationi ejus opem feramus, sed causa nostra. Philosophi enim est non solum assumptis propositionibus raticionari, ut multorum mos est, sed etiam conclusione posita propositiones ipsas construere.

Cap. II. [Penes ipsum duplex omnia in dictione sophismata accidere.] Quoniam vero monstrare propositum est, tot modis in verbo sophismata fieri, quae penes ipsum duplex sunt, quot modis Aristoteles dixit, patet duo haec a nobis demonstranda esse, alterum, omnia in verbo sophismata penes ipsum duplex esse, alterum tot esse numero penes ipsum duplex. Perspicuumque illud omnibus est, omnia in verbo sophismata ex vitio hujus contingere necesse esse : hoc enim tanquam principium sequentes sophistae decipiunt in ea re minus versatos et qui captionis fraudem non animadvertunt. Si vero recte volumus quot in verbo sophismata contingunt accipere, quot vitia sunt, sumendum est : quod cognoveris, si virtutem sumas unicam esse aut plures : error enim a virtute esse vitium videtur : qua recte cognita statim hoc quoque cognoscitur. Quoniam vero, ut alibi demonstratum est, ipsum bonum virtusque in eo est, ad quod nata aut facta res est, ut hominis in vivendo, gladii in scindendo, idcirco ad quod nata aut facia est dictio sumendum est : manifestum vero est ad unum hoc, ut significet. Patet igitur, in hoc et bonum et vitium esse ; patet quoque solam e virtutibus hanc in dictione esse per se : reliquas vero per accidens extrinsecusque esse ; nec rei ipsius, ut concinnitas et apta literarum formatio ; haec enim et si quibusdam se bona ostendant, non tamen secundum rem se habent : sed perinde ac si ensis manubrio eburneo sit aut fucatus oculus : haec etenim his extrinseca sunt : quae vero sunt per se, ea in scindendo et in cernendo sunt. Si igitur uniuscujusque rei virtus est, sive ut dicitur in eo posita est, ad quod nata res aut facta est, patet quod et virtutum numerum hinc quis noverit quantus sit ; si enim ad multa res genita sit, plures illae sunt : si ad unum, una virtus est. Apparet sane dictio ad unum nata, hoc est ad significandum. Si igitur bonum ipsum in hoc positum est, hoc ipsum non significare aut non recte significare, vitium erit : nam considerandum videtur, an, quae non significat, ea dictio statuenda sit : non enim tibicensis est, qui tibia natura non aptus est ullo modo canere, nec malus igitur tibicem est : sic nec dictio est, quae non est ad significandum apta : quare nec vitium dictionis erit non significatio. Hoc vero protinus signum, solam eam quae nunc a nobis dicta est, virtutem esse dictionis per se : in quo enim unaquaeque res esse habet, in hoc ipsa virtus est : dictio autem habet in significando esse, eoque corrupto, neque dictio est : igitur in hoc ipso virtus est. Quare haec una cum significatione deperditur, reliquae vero, propterea quod non secundum rem ipsam sunt, non impediuntur circa hanc esse, quae non significat, ut concinnitas et apta scriptura. Has ob res, quae linguae barbarae sunt, earum alteram meliorem altera dicimus, ut Persicam Aethiopica, quanquam nihil nobis significantem : causa vero est, quia potius vox est quam dictio ; sed etsi vitium videatur, non significatio, cum propter similitudinem nominis decipiantur, patet non propter hoc vitium sophisma contingere. Quis enim est, qui consentiat aut quis est, qui proponat dictionem significatione privatam et ignotam ? Restat igitur, ut propterea contingat sophisma, quia non recta significatio sit : haec vero talis est, quia duplex ; in hoc enim solo dictio habet quidem quod significet, verum non recte : canis enim nomen aliquid significat, non tamen hoc aliquid, neque definitum quidquam, quod erat recte significare. Illud vero recte a Platone dicitur, quaecumque proprio vitio corrupta sunt, horum omnium dictionem corrumpit : ducit enim in obscuram significationem quodam modo, sed non simpliciter, ut ea quae nihil significant : obscura vero significatio prius dicta est perfecta esse dictionis corruptio : quapropter solum vitium est ipsum duplex : nisi quis ea quoque vitia putet, defectum, longitudinem, superfluitatem dicendi : latere autem hunc arbitror deceptum et ignarum, nullum horum esse simpliciter dictionis vitium, nisi obscuritatem aut duplicitatem efficiat : si vero solum hoc dictionis vitium est et recte supra dictum est omnia, quae in verbo sophismata sunt, ex ejus vitio fieri, propter ipsum duplex erunt omnia, quae in verbo sophismata contigunt.

Cap. III. [Ipsum duplex sex tantum modis in dictione fieri. Quid sit oratio.] Post vero demonstrandum est, propter quid tot modis ipsum duplex accidat, quot Aristoteles scribit : id vero si recte inveniri debet, sumendum prius est, quid sit oratio et ex orationibus orationem esse, etenim et ipsae propositiones orationes sunt : harum alicui aut aliquibus quaerimus ipsum duplex. Oratio sane erit, quod in praesenti dicere sat est, nominum compositio : voco vero nomina, etsi verba sint significentque omnino aliquid, propterea, quod sic notius vocabulum est ; necesse est ipsum duplex aut in aliquo horum nominum esse, aut in oratione ipsa : nullum enim habemus tertium quomodo constituatur : quemadmodum neque in lapidibus praeter aut singulos seorsum aut illorum simul compositionem, eamque aut actu aut potentia aut apparentia nihil aliquis excogitare potest : praeter haec enim nihil est, quod esse aut dici quispiam inveniat, ut alibi demonstratum est. Omnia vero haec comprehendentes modi praedicti habent. Ipsum enim actu duplex modus habet, et qui secundum aequivocationem est et qui secundum ambiguitatem : sed in nomine duplicitatem is habet qui secundum aequivocationem est, in oratione qui secundum ambiguitatem : actu vero esse dicuntur, quoniam revera res duas significant. Potentia vero, dum accentu duplices fiunt, compositioneque et divisione ; hi enim non plura significant, sed prorsus unum : propterea vero quod ad utrumque verti licet duplices dicuntur : quare hos potentia dicimus : tale enim est hoc ipsum potentia esse. Id ipsum vero rursus, ut supra quoque divisum est, vel in nominibus vel in oratione est : in nominibus accentus duplicitatem efficit : trahit enim ad utramque partem nomen accentus, ut in oratione, hoc Ορος εστηκεν, hoc est mons vel terminus stabat, accentus aspiratus facit, in principio cum aut ponitur aut abest. In oratione vero compositio et divisio duplicitatem facit : in compositis quoque nominibus eandem facere potest, quin orationi similis sunt, ut in nomine Neapolis et καλος καγαθος, id est probus, mutaret en quis loco simplicium non in nomen, hoc enim solus accentus facit, sed in orationem ut in hac voce αυλητρις videlicet, id est tibicina, sicut rursus et ipsam orationem in nomem componeret, ut est in proposito nomine ; videbitur autem nihilominus absurdum fortassis id, quod propter accentum compositionemque et divisionem sophismata contingere dicamus : siquidem haec propter ipsum duplex, ut supra dictum est, contingunt : accentus vero et quae ejus generis sunt ipsum duplex iis quae facultate duplicia sunt eripiunt : etenim ut haec alterum significent efficiunt : sed tamen nihilominus vere dicuntur propter haec sophismata contingere : quia enim oratio per eadem haec ipsum duplex accipit, alterum in principio sophistae sumunt, alterum concludunt, orationem per ea ipsa mutantes, prorsus enim non aliter sophisma contingeret, ratiocinantes vero tanquam idem accipientes : quale est unum quid rationale nomen est : proprium hominis est ipsum rationale : igitur unum proprium hominis est. Praeterea si ορος, hoc est terminus, hic stabat is qui agros separat, ορος autem, hoc est mons, hic non stabat : sed neminem lateret id quod sic adulterinum est : verum ut ubique etiam ad minimum apta oratio fit sophistae student : nam et in iis, quae actu duplicia sunt, hi illud idem faciunt, ut aliud sumentes aliud concludentes ratiocinentur : sed ibi obscurius, quoniam quicquid significet sermo, ipse sibi consentiat : hic vero manifeste : quare suis nominibus et orationibus Aristoteles dixit : Etenim ii sophistae sunt, qui speciem violant. Cum jam habeamus id ipsum, quod actu dicitur, itemque quod potentia, quod reliquum est, ad apparentiam attinet : quae secundum figuram dictionis est, ut est supra dictum : ostenditur enim ipsum nomen, similiterque oratio, non aliud duplex adeo habere, nec in singulis, quae praedicta sunt ; adeo quis exempla ex Eudemo ex aliisve caperet. Cum igitur jam collectos modos omnes habeamus, quibus duplex ipsum fieri possit, habemus omnia in dictione contingentia sophismata : haec enim penes ipsum duplex sunt : sequitur vero id, quod tot modis nominibus ipsis et orationibus non eandem rem significamus : nam aut actu aut potentia aut apparentia id facimus : manifestum vero est et syllogismi modum, modo habita divisio sit, fieri posse, utrumvis quis eligat aut e directo aut ad impossibile ducentem : si enim possibile est alium haberi modum, is erit neque in nomine neque in oratione neque actu neque potentia neque apparentia : praeter haec autem nihil sermo ostendit : secundum igitur definitum sit in hunc modum : quod vero non ex ejus divisione invenimus, non enim Aristotelis gratia nunc scribimus, sed omnia haec methodo scripta sunt, perspicuum est : nam aut in nomine aut in oratione ipsum duplex esse oportere aperte ipse dixit, cum dixit, quod ipsis nominibus et orationibus : ipsum vero actu esse aut potentia aut apparentia notum ex ipso ordine est : scripta igitur separatim sunt in singulis generibus, quae ejusdem sunt generis, primaque quae ad actum attinet : secunda quae ad potentiam : tertio loco quae ad apparentiam, ut decuit : aut cur haec non fuere confusa ? sed fortasse ridiculum est his fidem aliam afferre cenari, quam eam quae a re deducitur : etenim si sic se habent, ut Ara, qualis Medicina est, artisque sunt, divisionem ullam fortuito aut casu factam non reciperent. Sed de his satis haec in praesenti sint.

Cap. IV. [Ambiguitatis et reliquorum sophismatum modi.] Dictum quoque a stoicis aliquid est de partitionis dignitate, nosse, si quis modus extra propositos cadat tentatibus : erit enim inductio fides haec. Et alias aequum est nullam probatorum virorum opinionem obiter ponere : ambiguitatis igitur definitionem, quanquam cum multis nostris pugnare videtur, in praesentia tamen praetermittemus : de his enim considerare alterius negotii est : quae vero ambiguitates dicuntur, harum differentiae sumendae sunt. Sunt quidem apud graviores viros numero octo. Una est, quam communem et ei quod dictum est et divisibili nominant, qualis est, quae αυλητρις, id est tibicina, puella existens, communis enim haec et ipsius αυλητρις nominis est atque ejus quod dictum est. Altera, quae in simplicibus est, ut virilis : aut enim tunica aut homo. Tertia vero ad ipsam in compositis aequivocationem attinet, ut homo est : ambiguus enim sermo est, utrum substantiam an casum esse significat. Quarta ex defectu est, ut tui est : de est enim quod ad medium locum attinet, ut domini aut patris. Quinta ex superabundantia, quale est, ei ut non navigaret denegavit : adjecta enim ea negatio, non, ambiguam orationem facit, utrum navigare negavit an non navigare. Sextam esse dicunt eam, quae haud notum facit, quae cum qua significatione carens pars ordinata sit, ut illud est, et nunc et non appulit : pars enim ea non disjunctiva esse potest. Septima est, quae ignotum reliquit, quae cum qua significativa pars constructa sit, quale est :

Quinquaginta virum centenos liquit Achilles.

Octava est, quae non declarat quid ad quid referatur, quale est, Dion Theon est : incertum enim est, utrum ad utriusque existentiam verbum, est, referatur, an ad id, ut Dion sit Theon : aut contra. Hi sunt a gravissimis viris numerati modi. Quicunque vero non obiter, quae supra dicta sunt audivit, manifestum est ei, eos omnes in hos cadere modos, qui a nobis numerati sunt : carereque methodo et arte perspicuum est : neque enim ex iis, quae dicta sunt, demonstrationem quis ceperit, nullum alium modum ambiguum constitui posse : in connexisque aequivocationem contingere dicere, hominis est in nominis intelligentia parum versati : non ineptum vero est generalibus differentiis speciales enumerare, ut ea, quae ad divisionem attinet, per partem significatione carentem et per significantem dividatur : sic enim quis speciales differentias plures acciperet : quin etiam ad hunc modum quis aequivocationis differentias speciales dictas plures faceret : quia ille secundum id, quod a fortuna : hae vero secundum analogiam aut similitudinem, aut alium aliquem modum constituantur : quin et aequivocationis ejus, quam ipsi in oratione dicunt plures modi casibus similibus appositis fiunt, quale illud est, futurum est Socratem vincere : caeteri vero modi minores sunt. Id vero dubitatione dignum est, quo modo quae ad apparentiam attinent duplicia sunt : magisque quo modo quae ad accentum : qui enim secundum compositionem duplex ponunt, quo modo non secundum accentum ? ut illa per continuationem totius et per silentium ad ipsum duplex trahi potest, sic ipsum nomen per accentum : quemadmodum orationis extrinsecum, inane tempus cum sit, nec ejus pars, eam tamen facere duplicem potest, sic accentus quoque : itemque sophistae ut illo, sic hoc ad contentiones utuntur : et quis secum cogitans, quemadmodum secundum compositionem et divisionem contendunt, sic secundum etiam accentum idem fieri posse cognoscet. Manifestum vero in scriptis orationibus est, cum non adjecta sunt dividentia puncta : ut enim his egent ad divisionem, sic accentu quoque, non semper tamen etiam propter hunc duplex oratio fuerit.