Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

de Honesta Disciplina
(1504)
Liber XIV



I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Quam probis moribus et egregia doctrina Plutarchus praestitit, ac ibidem epistola eiusdem ascripta ad Ulpium Traianum Augustum.

Complura sunt in Graecorum commentariis quae Chaeronensis Plutarchi mores atque ingenium declarent, quanta videlicet modestia et probitate omnes disciplinas atque optima studia percoluerit, etsi opera ab eo composita elucubrataeque vigiliae hoc totum etiam comprobent, iuxta illud : "Qualis oratio, talis vita". Nam cum Ulpii Traiani Augusti praeceptor fuerit, ac eiusdem ingenium bonis disciplinis instruxerit, suum esse officium existimavit, non minus honestis studiis quam proprio vitae exemplo eum optime erudire, qui merito consensu omnium totius orbis terrarum imperator dici deberet, neque modo imperator, sed optimus imperator. Quod in nummis adhuc veteribus vulgo perspicitur, in quibus idem Traianus titulo quasi peculiari optimus censetur. Sed libuit epistolam philosophi Plutarchi subiicerc ad eumdem Traianum descriptam, quo facilius iudicari possit quanta animi libertate ad optima quaeque consequenda adhortetur et moneat, quasi iam turn tanti animi indolem ac virtutem praenotaret :

« Plutarchus Traiano Augusto salutem. Modestiam tuam noveram non appetere principatum, quem tamen optimis moribus semper mereri studuisti. Itaque tanto dignior hoc iudicaris, quanto a crimine ambitionis abesse longius existimaris. Quo nomine tuae virtuti gratulor et fortunae meae, si eum recte gesseris quem probe meruisti. Alioqui te periculis, et me detrahentium linguis subiectum iri non dubito ; cum et ignaviam Imperatorum Roma non ferat, et sermo publicus delicta discipulorum refundere soleat in praeceptores. Sic Seneca Neronis sui culpa detrahentium verbis incessitur, adolescentium suorum temeritas in Quintilianum refunditur, et Socrates in pupillum suum clementior fuisse culpatur. Tu vero quodcumque velis aut cupias rectissime geres si non a te ipso recesseris, si primum te animumque tuum composueris, si omnia ad virtutem disposueris, recte tibi universa processerint. Civitatis constitutiones morumque vires tibi descripsi, quibus si, ut par est, obtemperaveris, Plutarchum vivendi habebis auctorem. Alioqui praesentem epistolam testem invoco, quod in perniciem quidem Romani imperii non pergis, auctore Plutarcho ».

Haec hactenus, quae ab auctore in libro de imperatoria institutione referuntur.


CAPUT II.

Sacricommissum et impiecommissum, quomodo inter se differant, ex pontificum legibus, et quid haec verba significent.

Apposite mehercle, et erudite servata est a veteribus Romanis proprietas quaedam et potestas in exponendis vocibus, adeo ut quo antiquiores aliquid scripserunt, eo id videatur absolutius, doctius ac sincerius, sicut quod nuper in iure pontificum Romanorum legimus, quo loco impiecommissum et sacricommissum differre inter se asserunt. Nam committere impie is dicitur, qui tamen purgari potest ; ille autem sacricommissi arguebatur, qui nullo pacto aut tempore, posset expiari. Versus ex tabulis illis pontificum hi sunt :

Sacricomissum est, quod numquam expiari poterit ;
Impiecommissum est, quod expiari poterit...

Qua in re peregregie mihi videntur considerasse, aliud ad vitae modestiam pertinere, alterum ad religionem et deos. Itaque M. etiam Cicero, ius pontificum accurate doctus : « Hoc – inquit – postremum vel aspersione aquae vel dierum numero tollitur, animi labes neque diuturnitate vanescere nec manibus ullis elui potest ».


CAPUT III.

De obitu daemonum, ac memoranda historia de Panis interitu, Tiberio Caesare imperante. Tum de Christo etiam nonnihil considerandum.

Librum fecit Chaeroneus Plutarchus hoc titulo "Quod oracula veterum defecerint ", vir iudicio et graeca eloquentia summus. In eo autem daemones quoque ipsos fuisse mortales affirmat, exemplumque adicit de Panis memorando interitu, quem accidisse inquit Tiberio Caesare imperante. Quod ego praeteriissem ut commentitium et fabulosum, nisi me Plutarchi gravitas et in rebus decernendis iudicium commoneret. Sed eius verba subscribam, ex quibus aperte hoc totum de Panis interitu constare possit : « De morte – inquit – daemonum audivi equidem a rhetore Aemiliano viro et prudente ac modesto, quem multos vestrum cognovisse arbitror. Quod cum eius pater Italiam adnavigaret circa insulas quas appellant Echinadas, et ventis deficientibus prope Paxas devenisset, cumque omnes fere qui simul navigabant attentiores evigilarent, repente a Paxis insula vox magna est exaudita, qua Thannus quidam vocabatur. Quae vox rei novitate magno admodum terrore cunctos perculit. Thannus enim ille, qui vocabatur, homo erat Aegyptius eiusdemque navis gubernator. Ex quo semel atque iterum vocatus, nihil respondit, tertio autem morem vocanti gessit, atque illi respondit. Ille vero multo maiore voce exclamavit : "Cum fueris propter paludem, nuntia tunc Pana magnum esse mortuum... ". Quo audito dicebat Epiterses, ita enim Aemiliani pater vocabatur, omnes magno terrore fuisse affectos, cumque magnopere dubitarent an eiusmodi voci foret obtemperandum, Thanni gubernatoris consilium hoc a caeteris probatum est, ut si venti pro voto spirarent, nihil prorsus dicendum, sin autem contra accideret ac flatus eo loco deficerent, proloquendum esse quod audierunt. Cum igitur paludem attigissent, neque tum venti spirarent, Thannus ipse in aequor pronus clara voce exclamavit quae audierat : "Magnus Pan mortuus est". Quo nuntiato, statim magnus multorum gemitus quodam quasi miraculo exauditus est, quoniamque haud pauci fuerant qui simul navigabant, cum facili cursu Romam venissent, tantae rei rumores universam quidem civitatem replerunt. Tiberius autem Caesar, qui Romanae tum reipublicae imperium gerebat, Thannum accersivit, eique tam certam fidem habuit, ut convocatis philosophis qui in urbe erant, diligenter quaesitum sit quisnam ille Pan esset. Ipsi vero philosophi pari consensu dixerunt de illo quidem nuntiatum videri, qui a Mercurio et Penelope originem duxerit ». Hactenus Plutarchus. Quae vel Pamphilus Eusebius ad episcopum Theodorum recenset, idemque alt dignum esse diligenti animadversione, eodem tempore fuisse hunc demonis obitum, quo et Christus, quem pro summo deo Christiani colunt, omnes quidem daemones de hominum vita expulit atque deiecit. Tiberio enim imperante Christus vixit, et pro salute mortalium in crucem elatus est. Sed hoc totum commodius in sacris Theorematis explicavimus.


CAPUT IV.

Galieni imperatoris impudenter dicta contra Romanam rempublicam, et quo animo fuerit in acceptis cladibus atque defectionibus.

Cum legerem nuper Romanos annales, in quibus imperatorum historia scribitur, aperte cognovi quanto in discrimine Romana dignitas saepissime ageretur, his praesertim temporibus quibus ipsi principes, libidinibus ac voluptatibus dediti, nihil praeterea pensi habebant de imperio Romano et eius maiestate. Itaque mirandum non est, siquando tam summa dignitas ad hastam etiam devenit, ac vilissimi instar mancipii venditioni exposita est, ut is imperium orbis possideret, qui plus auri militibus obtulisset. Illud autem foedius atque damnosius, quod et quidam imperatores de acceptis cladibus ac provinciarum defectionibus impudentissime iocati sunt, cuiusmodi fuerunt illa quae Galieno imperante contigerunt. Is enim tam perditae fuit licentiae atque improbitatis, ut contra Romanum decus propriamque dignitatem in his iocari non dubitaret, quae in humani generis damnum extarent, sicuti ab antiquis scriptoribus asseritur. Nam cum Galieno relatum esset Aegyptum a Romano imperio descivisse, ita illudens inquit : « Quid, sine lino aegyptio esse non possumus ? ». Perdita autem Gallia risisse fertur : « Et non est – inquit – tuta respublica sine trabeatis sagis? Cum vero Asiam vastatam et Alemannorum concursionibus Scytarumque invasionibus comperisset : « Quid – inquit – sine aphronitis esse non possumus ? ». Sed istiusmodi plura alia et foediora de Galieno imperatore a Pollione Tremellio scribuntur ad Constantinum imperatorem.


CAPUT V.

Probro fuisse apud Romanos, ut equites ac pedites in coelibatu essent, tum leges allatae contra coelibatum, et quid item Moses et Plato statuerint.

Egregie ac prudenter a veteribus factum est, qui civitatum instituta et leges volebant a suis civibus perdisci, ne videlicet ignari rerum, et vitae rationisque expertes haberi possent. Nam quid esse hominibus melius ac potius debet, quam ex aliorum inventis atque constituitionibus prudentiam augere, et inscitiam prorsus repellere ? Ex quo illud nuper observandum putavi, quod in XII relatum esset contra eos cives qui in coelibatu persisterent. Erat enim censorum officium, ne Romae equites ac pedites coelibes forent, quod hoc ipsum veluti probrum habitum est. Versus autem ex antiquis legibus subiiciam, quo facilius id totum innotescat :

Censores equitum peditumque prolem distribuunto,
Coelibes esse prohibunto,
Mores populi regunto,
Probrum in senatu ne relinquunto.

Ex his constat qua diligentia et studio servatum sit a senatu populoque Romano, ut eorum soboles concresceret. Valerius autem Maximus H Camillum et Posthumium censores tradit fecisse eos "aerarios", qui ad senectutem coelibes pervenerant, cumque aliqui talem constitutionem incusarent, puniti sunt a censoribus haec asserentibus : "Natura vobis quemadmodum nascendi, ita gignendi legem praescribit, parentesque vos alendo nepotum nutriendorum debito, siquis est pudor, alligaverunt. Ite igitur et nodosam exolvite stirpem, utilem posteritati numerosae". Sed et Moses hoc idem constituit, qui divinas leges quasique oracula quaedam Hebraeis tradidit. Plato vero in omni vitae officio consultissimus, ita in legibus statuit : « Uxorem quisque a XXX anno usque ad XXXV ducat. Quod si non faxit, pecunia et probro mulctetur. Ita enim fit, ut humanum genus suapte natura immortale existat, neque ullus puto reperitur, qui non maxime cupiat aeternum sibi nomen apud posteros. Itaque hac una ratione perpetua ducantur hominum saecula, quod et filii filiorum generandi ordine coalescant. Neque fas est se ipsum hac immortalitate eximere, quod ab illis efficitur qui filios et uxores contemnunt. Quicumque huic legi obsecundaverit indemnis esto, qui secus faxit, et pecunia et probro mulctatus esto ». Hinc factum existimo, ut in Romana civitate leges trigeminae et aliae passim latae sint ad usum procreandae sobolis, de quibus apud veteres permulta leguntur.


CAPUT VI.

De centenariis coenis, ac verba Tertulliani exposita, tum de lege Fannia, et miliariis apris et columnis.

Tertulliani verba sunt in Apologetico contra Gentiles, quo loco de Romanis legibus agit : « Quonam illae leges abierunt, sumptum et ambitionem comprimentes, quae centum aera non amplius in coenam scribi iubebant, nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam ? ». In his autem sumptuarias leges insinuat, quibus cautum erat ne supra C. HS. in conviviis quisque Romanus expenderet. Sed erit puto minus indignum si verba Fanniae legis referemus, cum praesertim de re ipsa non Gellius tantum, sed Sammonicus et Macrobius aliquid tradant, ut ea mittam in praesens quae de Licinia Aemiliaque legibus dicantur. Satis enim futurum est gratis, si de Fannia quae legerim apponam, quibusque verbis cibarii sumptus ac nimius Romanorum luxus inhiberetur : « Ludis – inquit – Romanis, plebeis et saturnalibus, et aliis quibusdam diebus aera centena in dies singulos impendunto, et aliis diebus decem in singulis mensibus trigena sunto : caeteris diebus omnibus tantumdem. Si quis plus faxit, dicta poena damnatus esto ». Hinc Tertullianus Romanorum libidinem et ambitionem in conviviis tam urgenter accusat, coenasque illas veterum parciores appellat centenarias : « Video enim – inquit – et centenerias coenas a centenis iam sextertiis dictas ». Nam et Lucilius poëta amarulentus centussem in satyris legem eamdem lepide vocavit. Permultis autem legibus coenas illas profusiores et adipales Romani coërcuerunt, quod in veterum commentariis abunde explicatur. C. certe Plinius, cum de nimio sumptu Romanorum in extruendis aedificiis scribit, ad hunc modum Romani populi improbitatem incessit : « Extant – inquit – censoriae leges, glandia in coenis gliresque et alia minora apponi vetantes ; marmora invehi, et maria huius rei causa transiri, quae vetaret, lex nulla lata est ». Iam et in veterum aedificiis columnae et porticus centenariae sunt appellatae, quae centum passibus longae essent, sicuti et miliariae porticus apud Svetonium et alios auctores a numero millenario dicuntur. Varro autem Terentius ad Q. Plinium de villaticis pastionibus miliarios apros urbane appellat, qui mille pondo crederentur. Aelius vero Lampridius Antoninum Heliogabalum imperatorem centenaria vasa refert habuisse argentea, id est, ut coniicio, centum pondo. Verba eius haec sunt : « Primus Heliogabalus mensas, deinde et capsas argenteas habuit. Primus etiam cacabos, vasa deinde centenaria argentea sculpta, et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata ».


CAPUT VII.

De urbanitate M. Antoni cum Graecis, et quo commento Atheniensium blandimentis illuserit, ac digna talione represserit.

Urbane factum est atque admodum callide a M. Antonio cum Atheniensium urbem victor ingrederetur. Nam cum ipse Antonius ob res egregie gestas pro deo Libero haberi se vellet, atque id nomen statuis etiam velut insigne elogium ascriberetur, Atheniensis populus, ut qui ingenio et salibus praestaret, statim consilium hoc inivit, ut ipsum quidem Antonium, in tanta victoria, non summis modo honoribus decoraret, sed etiam venienti blanditer obviam iret, et ea ratione qua Bacchi numen salutando exciperet. Eunt igitur obviam Athenienses cum liberis et coniugibus, et Dionysium vocitantes blandissime salutarunt, quod hactenus satis commode pro re ipsa processerat. Sed quoniam blandiri Atticorum est ac nimium assentari, adiecerunt etiam Palladem se (quae in arce Atheniensium colebatur) Libero in matrimonium desponsisse, simulque ut eam duceret nuptiaeque fierent, impense illum rogaverunt. Quod Antonius haud quidem contempsit, et occasione accepta, ducturum se prorsus respondit, sed imperare tamen se Atheniensibus nomine dotis mille talenta. In quo apparet quam subdole, quam astute Romana calliditas ingenio attico illuserit, quando Atheniensium plausus ac blanditiae non modo, ut inquit Annaeus Seneca, ab homine Romano deprehensae sunt, sed etiam castigatae. Quo nomine quidam e Graeculis festive ac scitule in hunc modum fertur iocatus : "Hic impune ad uxorem, sed Atheniensium sponsalia mille talentis sunt aestimata".


CAPUT VIII.

Quae apud Syrios dea Adagartis ac de eius simulacro, et quid virginis signum pro iustitia sit a Nigidio Figulo acceptum, eiusdemque verba apposita.

Cum nuper legeretur Bassi commentarium super C. Germanici Phenomenis, quae ille ex poëta Arato civibus Romanis latina exhibuit, in eum forte locum lectio deducta est, quo de Erigone a Germanico scribitur. Haec enim inter Leonem et Libram domicilium tenet, sed ibi forte quaesitum est, quaenam foret dea Adagartis, quoniam Bassus ad hunc modum de ea re tradit : « Virginem – inquit – nonnulli esse Cererem dixerunt, eo quod spicas teneret, alii Adagartim, quidam vero Fortunam quoniam sine capite astris infertur » . Verum cum nihil tum suppeteret, incidi mox in Macrobianas Coenas, in quibus potestas ac vis eiusdem Adagartis descripta est, quo maxime loco de Adad et Adagartide, Syriis diis, agitur. Sed ascribam Vectii Praetextati verba, ne quid hac in re possit desiderari : « Deo – inquit – quem summum maximumque Assyrii venerantur, Adad nomen indiderunt. Eius nominis interpretatio significat unum. Hunc ergo ut potissimum adorant deum, sed eidem subiungunt cleam nomine Adagartim, omnemque potestatem cunctarum rerum his duobus attribuunt, Solem Terramque intelligentes, nec multitudinem nominum enuntiantes divisam per omnes species potestatem, sed argumentis quibus ornantur significantes multiplicem praestantiam duplicis numinis. Ipsa autem argumenta Solis ratianem loquuntur. Namque simulacrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur vim caeli in radiis esse solis, qui demittuntur in terram. Adagartis simulacrum sursum versum reclinatis radiis insigne est, monstrando radiorum vi superne missorum enasci, quaecumque terra progenerat. Sub eodem simulacro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes, quam Phryges finxere matrem deum, idest terram leonibus vehi ». Sed et Strabo diligens auctor in rebus Syriacis deam hanc Syris ascribit : « Trans fluvium, inquit, Bambiena est, quam urbem etiam Edessam et Sacram appellant ; in ea vero deam Syriam Adagartym colunt ». Ex his abunde constat cuiusmodi apud Bassum dea sit Adagartis, eamque tali nomine apud Assyrios pro terra venerari. Bassus enim spiciferam virginem varie acceptam asserit, sicut et C. Hyginus in secundo Astronomicon ad Fabium recenset. Nigidius vero Figulus iustitiam vel aequitatem eam existimatam probat his verbis : Virgo ipsa iustitia sive aequitas dicitur, quae inter mortales locis pene omnibus et conciliabulis solita esset consistere, atque omnibus praecipere, ne temere a iustitia et aequitate discederent ; qui quamdiu monitis eius obtemperarunt, sine ulla quidem cura ac sollecitudine vixerunt. Sed cum negligentius observarent, insidiisque et cupiditate et avaritia alter alterum deciperet, discessit illa ab hominibus, et digna caelesti numero immortale praemium pietatis possedlit. Unde illud vulgatum :

Victa iacet pietas, et virgo caede madentes
Ultima caelestum terras astraea reliquit.

CAPUT IX.

De triplici numerorum proportione in arithmetice, musice ac geometrice : tum de eleganti similitudine ad rempublicam.

Scriptum copiose a veteribus et erudite admodum explicatum, qui maxime censeantur termini ac proportiones in his numeris, quorum ratio ad musicen, arithmeticen et geometricam disciplinam pertineat. Neque indignum sane est aut ab honestioribus litteris abhorrens, ita eorum rationes et praecepta callere, ut facile cognoscas quae minor in quolibet termino sit proportio, quae maior, quae item possit aequalis appellare. Nam in arithmeticis maior quidem proportio est in minoribus terminis, in musice autem maior est proportio in maioribus terminis, geometria vero in minoribus et in maioribus aequali proportione componitur, quod haec in quibusque proportionibus aequum ius ubique custodiat. Ex quo Anicius Boëtius, qui mathematicas a Graecis accepit, pereleganti similitudine videtur usus ad hanc ipsam proportionum varietatem dignoscendam. Scribit enim quod ipsa quidem arithmetica ei potissimum reipublicae comparanda est, quae a paucioribus regitur, musica illi quae ab optimatibus. "Geometriam vero, inquit, statum quasi popularem effingere, quod aequaliter omnia pensare ac aestimare iudicetur". Maxime autem versatur haec facultas in his vestigandis, quae plana et solida dicuntur. Planum enim quod in latitudinem et longitudinem lineas habet, sicuti triquetra et quadrata sunt citra altitudinem in area descripta, solida vero quae non latitudinem et longitudinem cum linearum numeris habent, sed altitudines extollunt, ut sunt metae, pyramides, tesserae atque cubi, quos latine quidam quadrantalia interpretantur. Sed haec alias commode a nobis sunt exposita.


CAPUT X.

De Romanorum studio in bonis disciplinis, et relata contentio inter Lucullum, Hortensium et Sisennam de historia Marsica componenda.

Delectant me interdum exempla quaedam Romanae nobilitatis, quae in bonis adeo disciplinis excolebatur, adeo litterarum studiis favebat, ut nihil mirum sit ad summum prope fastigium cuiusque eruditionis eos devenisse. Sed enim nostra aetate illi fere vulgo haberi solent sapientiores et nobiliores, qui honestas quidem disciplinas ac litterarum cognitionem contemnant. L. autem Lucullus, et qui tum in Romana civitate principes agebant, longe aliter sententies, ita bonis studiis egregie affecti erant, ut cum viris doctissimis versari assidue et congredi non dubitarint ; cuiusmodi praeclara illa contentio celebratur inter Lucullum, Hortensium et Sisennam, de qua putavi esse aliquid afferendum, ne tam inepte quidem aetate nostra supercilium tollant, ac sese ob id supra caeteros ponant, quod et litteras oderint et litteratos etiam despiciant. Convenerunt igitur inter se, ut fit, L. Lucullus, Q. Hortensius et L. Sisenna, idque ea conditione, ut cui sors contigisset, is bellum Marsicum describeret oratione vel carmine, graece videlicet aut latine, prout sors declarasset. Quod ipsum quidem cum L. forte Lucullo eveniret, graeca oratione eiusmodi historiam diligenter absolvit, quae et a Chaeroneo Plutarcho et ab aliis quoque celebratur. Facile autem intelligitur, quanto studio et animi cupiditate togati homines bonis disciplinis incumberent. Nam idem L. Lucullus imperator maximus habitus est, Hortensius vero orator summus, quem et Cicero ipse in dicendo sibi aliquando praetulit, Sisenna autem in scribenda historia omnes prorsus Romanos, qui ante se scripserant, superavit. Quod et Cicero idem ad Brutum ingenue professus est. Sed alias de Sisenna et Hortensio commode diximus.


CAPUT XI.

Qua urbanitate Antonius Geta imperator per litterarum ordinem convivia strueret, quibusque notis fercula ipsa praenotaret.

Lepidum sane commentum atque urbanum refertur a veteribus Antonini Getae imperatoris in coenis et in conviviis agendis. Fuit enim Geta vir ingenio haud quidem ineleganti vel invenusto. Is igitur consuetudinem hanc in parandis conviviis servabat, ut ipsas coenas ex appositis litteris notari atque intelligi vellet, scientibus id ipsum servis. Nam sicubi voluiset in prandio exhiberi perdices, pavos, porcellos, pisces ac pernas, tum primae dictionum litterae ad hunc modum apponebantur : P.P.P.P.P., vel mutatis aliter litteris, farcta, fasianos, ficus : F.F.F. Tum alia varii generis edulia pari ordine litterarum praenotabat, in quo visus est voluisse aliqua in parte L. Luculli coenas atque ordinem imitari. Hoc autem de imperatore Geta Aelius Spartianus ad Constantinum Augustum rettulit.


CAPUT XII.

Quod nullae deorum imagines per CIX annos in urbe Roma fuerint, ex Numae doctrina, et quod Hebraei quoque nullas in templis imagines haberent, aliaque de templis atque imaginibus memoranda.

Res digna memoratu est quae a Clemente Alexandrino traditur de Numa rege Romanorum eiusque religione. Refert enim cum is fuerit Pythagoricus, Mosis praecepta et ritus ab eo magna. ex parte servatos. Nam Pythagoras quidem ad Aegyptios accessit, ea rumque sacra et mysteria diligenter perquisivit. Ex quo idem Numa – inquit – apud Romanos legem constituit ad exemplum Mosis, necubi diis imago ulla tribueretur, factumque ob id, ut per CIX annos ab urbe condita nulla prorsus Romae aut depicta aut insculpta deorum imago viseretur. Quod ipsum Augustinus et Eusebius Pamphilus probant, cum de Iudaeorum sacris et religione disserunt. Sed enim in eorum templo, quod in Solymis nobilissimum foret, nullam fuisse imaginem constat, quod et Corn. Tacitus in historia iudaica non negat, etsi ut loquacior a Christianis incessitur. Septimus vero Tertullianus sic in Apologetico : « Corn. – inquit – Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem Historia refert Gn. Pompeium, cum urbem Hierosolymam cepisset, praetereaque templum adisset speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic repperisse simulacrum. Et utique si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentaretur, nusquam magis quam in sacrario suo esset exhibitum, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum ; conspectus autem ceterorum velo oppanso interdicebatur ». Haec Tertullianus. Zenon vero Citieus, in libro quem de moderanda republica scripsit, aperte ostendit ea prorsus contemnenda quae cura et studio hominum perficiantur : « Sacella – inquit – ac templa construere, nihil quidem necesse est. Nihil enim sacrum iure existimandum neque pro sancto habendum, quod ipsi homines construxerint ». Sed et Xerxes traditur omnia quidem templa in Graecia combussisse, suadentibus hoc Magis, quod impium ac nefarium foret deos ipsos parietibus includere.


CAPUT XIII.

An verum sit quod de Nusna et Pythagora notavimus, ac ibidem probatum, habuisse Romanos temporibus Numae regis imagines deorum.

Considerandum melius est quod in superiore capite notavimus de Numa rege et eius disciplinis. Nam quae traduntur a Pamphilo Eusebio et Clemente Alexandrino, eumdem Numam praeceptore Pythagora Hebraeos sequutum, necubi Romanus populus deorum imagines haberet, auctores quidem hac in re magni nominis et doctrinae dissentiunt. Dionysius enim Alicarnasseus erudite probat Numam regem ante philosophum Pythagoram quattuor paene aetates vixisse, neque ullo modo eius disciplinis affuisse. Quod et M. Cicero et Plutarchus Chaeroneus atque Manetus videntur concedere, quoniam Numa ante Crotonam et Sybarim urbes conditas Romanum imperium rexit XVI Olympiade, Pythagoras autem sexagesima quarta, Tarquinio imperante qui superbus est cognominatus. Sed illud penitus a veritate abhorret quod isti afferunt de Romanis imaginibus, siquidem Numae regis temporibus, ut C. Plinius tradit, simulacra quaedam et imagines extiterunt, quando idem Numa Ianum geminum dedicavit, qui pacis bellique argumento in urbe coleretur, cuius effigies foret digitis ita compositis, ut adnotatione CCCLXV dierum per significationem anni atque temporis deum se designaret. De quo simulacro etiam Praetextatus in coenis Macrobianis disputat, cum Ianum ipsum pro sole accipiendum esse copiose exequitur. Neque dubium est, Romanorum regum temporibus, lignea quidem simulacra et fictilia in urbe fuisse, quod et C. Plinius existimavit, etsi Augustinus longe aliter sentit, Varrone auctore : « Cuius – inquit – verba clarissime testantur nullum fuisse in urbe simulacrum deorum per annos CLX, factumque deinceps, ut ex imaginum ac statuarum multitudine religionis cultus negligentior atque contemptior haberetur ».


CAPUT XIV.

De Asclepiade medico, qui lectos aegrotis suspensiles primus excogitavit, ac de tricliniis versatilibus imperatoris Heliogabali.

Complura scripta sunt a veteribus de Asclepiade medico, qui aetate Cn. Pompeii vixit, deque eius ingenio atque disciplinis. Is enim, praeter alia multa documenta quae ad artem medendi pertinerent, blandimenta etiam et quasi lenocinia commentus est ad aegrorum gratiam atque iucunditatem. Siquidem et balneorum consuetudinem celebrem fecit primusque lectulos excogitavit suspensiles, quorum molli facilique iactatione aut alliceretur somnus, aut morbi ipsi magis extenuari possent. Quod a C. Plinio relatum est ex M. Varronis commentariis. Idem praeterea Asclepiades permulta in arte medendi commutavit, quod et Themison eius successor sectatus est. De Vario autem Heliogabalo, qui supra omnia rerum prodigia mollissimus fuit, traditum est eum versatilia triclinia habuisse, in quibus quandoque amicos suos ponere consuevit, eosque violis et floribus obrutos opprimere, sic ut aliqui animam efflaverint. Quod in historia Lampridii memoratur ad imperatorem Constantinum.