Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

Commentarii de Honesta Disciplina

(1504)

Liber XVI





I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



CAPUT I.

Quae fuerit origo Hetruscae disciplinae, ac de Tagete vate, qui e glebis extitit, eiusque libris diligenter observatum.

Quae fuerit apud populum Romanum disciplina Hetrusca, et quaenam eius origo in quibusque maxime censeretur, visum mihi est breviter adnotare, quoniam S. P. Q. R. nihil prope magnum aut memorandum faceret, quin illud ipsum Hetruscis antea monitiorlibus atque decretis probaretur. Sed prius de origine, sicut M. Cicero aliique permulti, tradiderunt. In agro igitur Tarquiniensi, cum terra ipsa paulo altius araretur sulcique altiores imprimerentur, Tages yuidam extitit, qui aratorem ipsum affatus dicitur. Is autem Tages puerili effigie, ut Cicero ex commentariis Hetruscorum tradit, apparuit, etsi prudentia quidem senili fuit. Verum cum ad eius speciem bubulcus obstupesceret, edita voce, ut fit, maxime inclamavit. Quo evenit, ut brevi temporo magno quidem concursu permulti ex Hetruria eodem convenerint. Tum Tages idem multis audientibus complura loquutus est, quae diligenti cura excepta sunt ac literis commendata. Neque enim aliud Tagetis verba continebant quam aruspicinae disciplinam, quae multis subinde observationibus aucta atque amplior facta est, sic ut ea fulminum fulgurumque et ostentorum scientia traderetur. Quod et Plutarchus alicubi et alii plures explicant. Sed et Marcellinus Ammianus Tagetis libros citat, quibus prodigia quaedam ac portenta possent interpretari. Qua in re suum officium Hetrusci vates atque sacerdotes praestabant, quod et poetae Latini et ipsae decemvirales tabulae testantur, in quibus illud de Hetruscis :

Prodigia et portenta ad Hetruscos et aruspices,
Si senatus iussit, deferunto.
Hetruriae principes disciplinam docento.
Quibus divis creverint, procuranto.

Livius praeterea auctor est, non minore studio consuevisse Romanos litteras Hetruscas discere quam postea Graecis incubuerunt, quod alibi rettulimus. Quin et Labeo Antistius, qui in iure pontificio et omnium veterum doctrina doctus est habitus, libros exposuit, eiusque disciplinam Hetruscam quindecim voluminibus explanavit. Quod et Fulgentius ad grammaticum Calcidium refert, quo loco de manali lapide disserit.


CAPUT II.

De serpentum natura et ingenio in Aegyptia theologia, et qua ratione accipitris caput illis addatur, aliaque de accipitre memoranda.

Mirum profecto est quod ab Aegyptiis de natura et viribus quorundam animantium traditum sit. Quod, ut magis illi posteris comprobarent, inter notas hieroglyphas, sive sacerdotales, ut quidam vocant, rettulerunt, sicuti de serpente et accipitre nunc subit. Nam fuisse divinum animal ac divinam serpentis naturam non Taurus modo, qui et Toth ab Aegyptiis dicitur, in Phoenicum theologia testatus est, sed etiam Phoenices atque Aegyptii, quod in eo supra caetera quidem animantia spiritus acrior atque amplius ignis existat.
Quae res, cum ex illo celeri gressu ostenditur, sine ullis pedibus manibusque vel aliis instrumentis, tum quod aetatem subinde cum exuviis renovant ac iuvenescunt. Itaque Phoenices populi daemonem hunc felicem, Aegyptii Eneth appellarunt, cui caput accipitris adicientes, celeritatem illius praecipuam indicabant. Quod et Philon Biblius scribit, qui Sachionati historiam ex Phoenicum lingua in graecum sermonem convertit. Epies vero, qui apud Aegyptios deorum maximus interpres est habitus, cum naturam accipitris et anguis referret : "Divinissimum, inquit, animal serpens, et accipitris habens caput perquam mirificum est". Nam, sicubi sublatis palpebris effingebant, tum, omnem Aegypti regionem suo lumine complebat ; sin clausis oculis fuisset, tenebras circumfundi notabatur, ut nihil dubium sit naturam eius maxime igneam existimasse. Idem praeterea Aegyptii totius orbis molem demonstrantes, inter circulum erium et igneum serpentis effigiem cum capite accipitris circumducunt, ut instar sit graece huius litterae Θ, quae theta dicitur. Per circulum enim magnitudinem ac formam totius orbis intelligunt, per anguem vero, qui medium intersecat, bonum daemonem, cuius merito ac beneficio omnia alantur, vigeant atque contineantur. Quin et Zoroastres ille Oromasi filius, qui apud Persas maxime sapientia praestitit, in sacra historia de rebus Persicis in hunc modum de hac re meminit : Deus, inquit, accipitris caput habet. Is enim inter omnia, quae labem nullam aut corruptionem sentiant, primus ingenitus nec interiturus umquam, partium expers, sibique ipsi simillimus, omnium bonorum auriga et auctor, rerum pater omnium, optimus ac prudentissimus, sacrum iustitiae lumen, absolutissima naturae perfectio, eiusque inventor et sapientia. Quae omnia prosequitur Pamphilus Eusebius ad episcopum Theodorum.


CAPUT III.

De foedere inter Gabios et Romanos, quod in corio bovis instar clipei exaratum fuerit, et unde clipeis nomen, et quid item clipeare verbum designet.

Facta est mentio in veterum scriptis de eo foedere, quod inter Gabios et Romanos actum est, Tarquinio Romanum imperium regente. Sed illud in primis notandum, quod in corio quidem bubulo eius capita et conditionem exararunt priscis litteris, ut refert Dionysius, cumque instar clipei foret, in templo Iovis locarunt. Qua in re Pompeius Sextus Dionysio accedit, ut in eius commentariis probatur quos a Verrio Flacco collegit, etsi iuramentum Dionysius vocat in quo sanciendo eximium bovem immolarunt : « Clipeum, inquit Pompeius, ob rotunditatem veteres corium bovis appellarunt, in quo Romanorum foedus cum Gabiis foret descriptum ». Subit autem ex his clipei formam fuisse prope rotundam, unde et clipeodes gemma apud priscos nobilis, etsi de forma quidam dissentiunt. Dictum vero a "cluendo" "clipeum" multis video persuasum, quod apud veteres pugnare significat, alii a caelatura ipsa affirmant, idest αpi;ο του πλυφειν quod in clipeis imagines forent. C. certe Plinius, vir in bonis disciplinis acri iudicio, ab ipsis imaginibus dictum refert qualibus in Troiano bello pugnatum sit, non autem a cluendo, ut perversa grammaticorum subtilitas voluit. A "clipeis" vero deducturn est verbum "clipeare", pro eo quod est "clipeo se protegere", ut apud Pacuvium lectum est. De quo et Varro Terentius ad Marcum Ciceronem rettulit, Pacuvianum esse verbum "clipeare", qua figura et a Cinna dictum est "galeare". Ita enim Pacuvius in Hermione fabula :

Clamide contorta astu clipeat brachium.

Quod ipsum etiam Nonius observavit, etsi apud hunc parum integra verborum fides servetur.


CAPUT IV.

De viribus et aegritudine amoris, ac de eius remediis copiose relatum ex Arabum commentariis.

Qui de morbis hominum scribunt eorumque remediis, inter alia morborum genera amoris etiam tabem atque aegritudinem referunt, sicut Graecorum fere atque Arabum commentarii testantur ; nam in his multo maior atque copiosior eius disciplinae cognitio reperitur. Quod equidem satis probavi, cum ea nuper legerem quae de morbo ipsius amoris ac de remediis apud Arabes tradita sunt. Ad hanc enim prope sententiam de amoris morbo edisserunt : « Nihil est aliud amoris aegritudo quam nimius animi affectus, atrae bili affinis atque consimilis, qui mentem assidue agitans, perurit ex imagine et forma alicuius pulchritudinis, quae oculis et animo amantis insidens incumbit. Is autem magis subinde inardescit, insiti desiderii fomentis accensus, donec votum consequi valeat. Huius vero morbi haec signa, sicubi profunditas oculorum adsit et immodica siccitas. Desunt enim lacrimae, nisi forte supervenit fletus ; iam et palpebrae ipsae, motu pene assiduo, veluti convenientes subsultant, sic ut aliquando gestire et subridere eiusdem vultus appareat, ceu illud ipsum, quod animo agitat, libens aspiscere vel audire videatur. Est et eius spiritus velut intersectus et subsultans, varieque depressus aut elatior. Quod ipsum pro animi aestuantis fortuna et conditione contingit, siquidem affectus ille miris modis permutatur, ut qui laetitiam, fletum, hilaritatem, tristitiam, spem, metum, audaciam, pavorem prae se ferat, nec in aliquo possit consistere ; tum id maxime temporis quo de amore eiusque viribus disserentem audiat, laboresque et insidiae, iniuriae, incommoda atque repudia referantur. Membra vero ipsius admodum arescunt, mirisque modis impallent. Nam et oculi altius resident et palpebrae nimiis vigiliis ac fletu tabidae oblivescunt ; venae autem et arteriae ipsius nullum fere ordinem servantes susque deque se habent. Illarum enim pulsus maxime permutatur, ut ea ratione mentis diversitas atque aestus abunde intelligatur. Magis autem aegritudo apparet, sicubi de re amata mentio incidat, aut hoc ipsum repente oculis amantis occurrat.
Quo fit, ut cognosci etiam possit quod ametur, etsi callide dissimuletur aut obstinate pernegetur. Ita enim facile deprehenditur, necubi medicorum solertia desiderari possit. Primo igitur complura nomina proferat medicus, eaque subinde repetendo aegroti pulsum observet ; qui, ubi amatae rei nomen editum est, mirifice immutatur, quod intersectus ac subsiliens est. Dein etiam similia quaedam dissimulanter medicus repetat, ingeniumque et mores eius, quae amantis effectum excitant, ad memoriam revocet, ac tum ex ipsis venarum pulsibus satis pernoscet et vim et causam aegritudinis. Quibus diligenter consideratis, videntum erit si qua ratione congredi atque coniungi possint ; id enim potissimum saevientis morbi remedium censeri debet, quo et animo et corpore facilius convalescat. Quod si fieri ullo modo id nequit, ut coniungantur, alia quoque remedia excogitanda sunt, quibus illa tabes et animi affectus tollatur. Permulta vero sunt quae in Arabum monumentis traduntur, sed nullum certius aut praesentius quam in aliam graviorem curam magisque anxiam distrahi, quousque insidens illa mentis cogitatio et fervor intepescat, aut etiam in multis passim variisque congressibus veneri incumbere. Quod et T. Lucretius apud nos praecipit his versibus :

Sed fugitare decet simulacra, et pabula amoris
absterrere sibi, atque alio convertere mentem,
et iacere umorem collectum in corpora quaeque,
nec retinere semen conceptum unius amore,
et servare sibi curam certumque dolorem.
Ulcus enim vivescit et inveterascit alendo,
inque dies gliscit furor atque aerumma gravescit,
si non prima novis conturbes vulnera plagis,
volgivagaque vagus Venere ante recentia cures,
ut alio possis animi traducere motus.
Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
sed potius quae sunt sine poena commoda sumit.

CAPUT V.

M. Varronis oraculum de Romano imperio, quod ex augurio duodecim vulturum per mille ducentos annos futurum esset.

Copiose in Epistolicis nostris de veterum auspiciis ac portentis scripsimus. Nunc autem minime indignum existimavi eam partem repetere, in qua de urbe ipsa eiusque imperio Romani augures praeiudicium fecerint, quamdiu videlicet tam excelsa reipublicae dignitas servanda esset :

« Augusto augurio postquam inclita condita Roma est ».

Scripsit enim Varro Terentius in libris antiquitatum fuisse Romae Vectium in augurandi disciplina nobilem, eumque affirmasse futurum Romani imperi terminum post M. et CC annos, si modo, inquit, verum foret quod in historiis annalibusque Romanis tradatur de XII vulturibus, quas poëta Ennius corpora sancta appellat. Sic autem Varro : Si verum est quod de Romuli augurio traditum in condenda urbe, deque XII vulturibus, ad M. et CC. annos Romanus populus perveniet, cum CXX annos incolumis praeterisset. Qua in re factum est quidem iudicium ex numero alitum, ut singulae vultures centenos annos portenderent. Censorinus vero in perquirendis veterum monumentis vir diligens, et qui M. annos ab urbe condita vixit, minime ad suum iudicium pertinere asseruit hoc ipsum diiudicare, ne in re parum comperta minus prudenter posteritati faceret imposturam. Quod his fere hominibus accidit, qui maiore studio quam consilio fortunae aleam pensant, temporumque varietatem considerant. Ceterum tali sententiae Vectii videtur annorum numerus convenire, siquidem CC. annis post auctorem Censorinum adiectis, imperantibus Caesaribus Constantiis, Romana illa dignitas consumpta est, quae Italiae fines egressa Bizantium urbem se recepit. Nam ingruentibus in Italiam Hunnis Vandalisque et Gothis, tum maxime Romanum imperium cladibus multis affectum est atque deletum. Quod autem XII vultures auspicii felicitatem Romulo praenotassent, cum historiae multorum testantur, tum Q. Ennius in Annalibus, qui Romulum, inquit, ipsum in Aventino monte secessisse ad auspicium capiendum de urbe condenda et nomine imponendo ; itaque studiis summis de hoc inter eos peractum refert :

Certabant urbem Romam Remamne vocarent :
Omnibus cura viris, uter esset induperator.

CAPUT VI.

Qui fuerint apud veteres Adamiani et Nyctages haeretici, ac de lychnobiis etiam hominibus, et Horatii locus expositus ; tum de his qui himerobaptistae dicerentur.

In Christiana philosophia cum variae primo ac multiplices auctorum de ipsa religione forent opiniones, permulti quidem extiterunt qui a Christianis haeretici sunt appellati, quoniam videlicet ab optimo religionis cultu et veritatis ratione detorsissent. Hi enim, ceu pessimum virus sensim per arterias illapsum in praecordia, mox non minore impetu quam damno saeviebant. Inter caetera vero quorumdam praecepta atque disciplinas, nobiles aliquando fuerunt illorum factiones, qui Adamiani atque Nyctages appellati sunt ; de quibus, cum in veterum commentariis mentio sit, eorum ridiculam et perinde insanam superstitionem libitum est paucis referre. Nam Adamiani ob id nomen hoc acceperunt, quoniam exemplo Adam nudi ac sine ullis vestibus degerent, eoque modo cum foeminis versari atque etiam orare consueverunt, asserentes illud ipsum in vita melius extimandum quod ad naturam magis accederet, cum in ea re nullam prorsus modestiae aut verecundiae rationem haberent, quae mortalium vitam, ut inquit Plato, pari iure instruit atque exornat ; nyctages vero, quoniam universam noctem somno et quieti concederent, neque ipso noctis te.mpore evigilandum esse putarent, naturae genium violari atque corrumpi opinantes. Qui autem noctes evigilant, dies integros dormiunt, a Pedone Albinovano graeca voce λυχνοβιοι, ab Annaeo Seneca lucifugae appellati sunt. Ex quo illud Horatii ad Maecenatem :

... huic parco, paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis, noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat, nil fuit umquam
Sic impar sibi.

Quo loco ad istos certe lychnobios poëta Horatius respexit, cuiusmodi a veteribus quidam imperatores notantur, qui perverso naturae ordine noctes totas pervigilarent. Sed et Butas Acilius atque Spurius Pansa, ut apud eumdem Annaeum est, inter lucifugas reponuntur ; unde elegans dictum Tib. imperatoris de Acilio Buta celebratur. Nam cum patrimonium ingens consumpsisset, et paupertatem suam apud imperatorem fateretur : « Sero, inquit Tiberius, o Buta, experrectus es ». Hi enim homines, ut refert Seneca, qui se tenebris dicarunt, velut antipodes sunt, quibus contraria quidem non regio, sed vita, qui solem numquam orientem aut occidentem aspiciunt. Sed enim defunctorum loco habendi sunt, neque a funere absunt qui ad faces atque cereos vivunt ; quorum videlicet contrarius usus atque praeposterus Varo equiti Romano occasionem perelegantis dicterii praebuit. Himerobaptistae autem apud Judaeos hi vocati sunt haeretici, qui quotidie se ipsos ac sua etiam vestimenta abluere consueverunt. Verum de re hac secreto opere attulimus.


CAPUT VII.

Quibus rationibus Agesilaus princeps et Plotinus philosophus suas imagines effingi noluerunt, ac de Alexandro item Macedone nonnihil.

Scriptum est in veterum historiis de Agesilao Lacedaemonum principe, quod is quidem perpetuo edicto cavit, ne quis eius imaginem ullo modo exprimeret, quod existimaret a nullo prorsus opifice singularem eius formam posse absolvi. Alexander autem Macedo, qui fortunae aleam pro voto rexit, imperasse omnibus traditur, ne illius imago a pluribus effingeretur quam ab Apelle, Pyrgotele et Polycleto, qui in sua quisque arte quam absolutissimi forent ; ne tanti regis effigies, ut inquit Apuleius, a multis passim artificibus contamineretur. Itaque tantum permisit, ut eam Polycletus aere duceret, Apelles coloribus delinearet, Pyrgoteles caelamine exculperet, quod et C. Plinius et alii complures referunt. Unde illud Horatii Flacci ad Augustum Octavium de rege Alexandro :

Edicto cavit, ne quis se praeter Apellem
pingeret, aut alius Lysippo duceret aera
fortis Alexandri vultum simulantia.

In quo tamen Lysippum Horatius pro Polycleto adiecit. Plotinus autem philosophus cum eius imaginem quidam cuperet a pictoribus perfici, acerrime restitit, minime passus, ut dicebat, effigiem corporis exprimi, animum non videri. Amelius certe, qui et Gentilianus est dictus, nulla ratione ab eo id potuit exorare, quamquam Plotino ipsi studiorum et benevolentiae causa maxime insedisset, ut qui annos supra XX familiariter cum illo versatus foret ; quod et Porphyrius testatur. Primus autem Asinius Pollio apud Romanos in bibliotheca ipsa imagines collocavit, cum eam dedicaret, et ingenia hominum, ut est auctor Plinius, rempublicam fecit.


CAPUT VIII.

Qui abecedarii, syllabarii ac nominarii sint apud Hieronymum, ac ~ de abecedario, ex verbis Hieronymi et Augustini.

De Hieronymi doctrina et ingenio saepe alias diximus ; in tanto enim viro non minus laudari debet vitae morumque integritas quam veterum omnium disciplinarum egregia eruditio. Nam et idem voces aliquot apud Latinos tam feliciter adinvenit quam aperte et commode exposuit, sicuti haec sunt quibus discentium profectus in ipsa litteratura seu litteratione designatur : abecedarii, syllabarii et nominarii. Ita eos appellat qui per suos disciplinae gradus promoveant abecedarios, qui litterarum seriem atque ordinem prosequantur, syllabarios vero qui syllabas ipsas colligere et syllabatim legere incipiant, nominarios eiusmodi homines qui integra nomina proferant, siquidem ita discentium classes a veteribus institui consueverunt, quod etiamnum in litterariis ludis apparet. Sed hoc totum perquam eleganti descriptione a Hieronymo traditum est in commentario Mosaicae philosophiae, quo Adamantium Origenem interpretatur : « Dabimus, inquit, in nostra etiam lingua similitudinem, qua consequentiae huius ratio patescat. In litterario ludo ubi pueri prima elementa suscipiunt, "abecedarii" dicuntur quidam, alii syllabarii, alii nominarii, alii iam calculatores appellantur, et cum audierimus haec nomina, ex ipsis qui sint in pueris profectus agnoscimus. Similiter et in liberalibus studiis, cum aut locum recitare, aut allocutionem vel laudem aliasque per ordinem materias audierimus, e materiae nomine profectum adolescentis advertimus ». Hactenus Hieronymus. Sed Augustinus item abecedarium vocat ordinem illum litterarum quem pueruli condiscunt, quod et Fabius itidem Fulgentius in Mythologicis sequitur. Ordinem autem hunc litterarum, syllabarum et nominum diligenter ac docte Mallius expressit his versibus :

Ut rudibus pueris monstratur littera primum
Per faciem nomenque suum, componitur usus ;
Tunc coniuncta suis formatur syllaba nodis :
Hinc verbis structura venit per verba ligandi,
Tunc rerum vires atque artis traditur usus,
Perque pedes proprios nascentia carmina surgunt,
Singulaque in summa prodest didicisse priora.

CAPUT IX.

De Romanis vatibus antiquissimis eorumque hymnis et canticis, tum qui dicarentur Minervii, Ianales et Iunonii versus.

Primos fuisse apud Romanum populum vates Publium, Calenum, Martium et Livium Andronicum veterum commentarii tradunt. Hi enim eiusmodi vaticinia ac versus effuderunt, ut est auctor Cicero, quos fauni vatesque canebant. Sed enim illorum carmen fere aut ad laudem deorum referebatur, aut ad civitatis lustratiortem et prodigia expianda. Livius autem Andronicus eos versos composuit qui a ter novenis virginibus per urbem celebrati sunt in Iunonem reginam, "data resti per manus", ut copiose relatum est a Livio in rebus gestis Romani populi, qui carmen illud veluti abhorrens et inconditum praetereundum putavit. Sed et mox P. Licinius Tegula ad expianda prodigia carmen itidem consimile effecit, idque ex responso decemvirali traditur absolutum. Zosimus quoque diligenter observavit quibus hymnis et paeanis in templo Palatini Apollinis Romanus populus uteretur, tum quo ritu ter novem pueri nobiles patrimi et matrimi cum totidem virginibus illos decantarent. Nec illud omittendum, Iunonios versus, Minerviosque et Ianales propterea dictos a priscis, quod eorum numini ac maiestati dicarentur. De quibus Var. Terentius aliique auctores mentionem faciunt.


CAPUT X.

De M. Antonio qui leonibus ad currum iunctis vehi consuevit, ac de Heliogabali portentoso ingenio, qui leones tigresque et mulieres ad currum iunxerit.

M. Antonius primus, ut inquit Plinius, iugatos leones ad currum iunxit civili bello post pugnam Pharsalicam, et ab illis vectus est cum Mima citharoeda. De Antonino autem Heliogabalo qui orbis terrarum (ita diis placuit) imperator fuit, sic a Lampridio scriptum est : « Quaternos, inquit, canes ad currum iunxit, eoque modo vectatus est, idem quoque iunctis quattuor cervis in publicum processit, sed et leones coniunxit, Cybelem se appellans, iunxit et tigres, Liberum patrem se vocans. Habuit gemmata vehicula et aurata, atque ut insaniam libidini adderet, iunxit etiam quaternas mulieres, nudusque a nudis pervectus est. De Firmo imperatore, qui robustissimus est habitus, et illud ab Aurelio liberto scriptum est, eum fuisse vectum ingentibus struthionibus, adeo ut magis volare quam gestari videretur. Quae res a Vopisco etiam refertur.