Petrus CRINITUS
Pietro Riccio (1465 – 1505)

Commentarii de Honesta Disciplina

(1504)





I  II  III  IV  V  VI  VII  VIII  IX  X  XI  XII  XIII  XIV  XV  XVI  XVII  XVIII  XIX  XX  XXI  XXII  XXIII  XXIV  XXV 



Egregie factum est ac prudenter, Bernardine Pontifex Antiochensis, ab his qui veterum respublicas legibus atque decretis instituerunt, quoniam, cum alia multa in his, tum illud etiam decreverunt, ut in illis hominibus praecipue ornandis atque illustrandis ratio haberetur, qui plurimum forent consecuti in bonis studiis atque honestis artibus. Quod abs te praeclare atque diligentissime factum videmus, qui in tantis patriae tuae incommodis ac periculis minime tibi ipsi tuaeque clarissimae familiae defueris, quo magis laudari ab omnibus atque adprobari debes. Ego vero, et amicitia iure adductus, quae inter nos maxima est, ac excellentis tuae doctrinae merito provocatus, dicare tibi constitui lucubrationes nostras de honesta disciplina ac tuo nomini nuncupare, secutus eorum rationem, qui, cum suffragari aliter nequeant, bene saltem sentiendo atque scribendo studiose adnituntur ut gratiam aliquam referant. Quod et Varro Terentius, qui togatorum omnium doctissimus est habitus, faciendum in amicorum officio extimavit. Neque praeterea mihi excidit, quam liberali congressu, quam gratis ac doctis sermonibus me acceperis superiori anno cum Romae agerem. Quod, si nostra haec neque ad Critholai libram expensa sunt neque ad Cleantis lucernam evigilata (nam fateri inscitiam nostram maluimus quam modestiae praescriptum egredi), diligentiam tamen adhibuimus haud mediocrem in hoc opere. Neque aliud a me propemodum quaesitum est, quam ut ea subinde, ut fit, adnotarem carptimque colligerem quae et honestatem eruditionis probarent ac meliora praesertim ingenia iuvarent. Multa in his comperies quae ad ius civile et pontificium faciunt, alia rursus quae ad institutiones veterum et humaniores disciplinas pertinent, quibus tu quoque miro studio atque diligentia invigilas. Neque diffciles quaestiones aut nimis anxias tractavimus, sed civiles imprimis atque honestas. Minime autem dubitamus fore quidem permultos, qui libidine magis accusandi quam animo recte iudicandi adituri haec sint, quoniam plerisque innatum hoc est, ut malint videri in alieno opere ingeniosi quam in docendo atque intelligendo aliis prodesse. Nam reprehendere atque damnare imperiti etiam volunt, iudicare ac probe expendere prudentes tantum atque egregie docti possunt, ad quorum ego iudicium semper mihi elaborandum existimavi. Sapienter vero et graviter factum est a P. Scipione, qui vir optimus ab universo senatu est appellatus. Nam, cum minus probe atque honeste se consulem nominatum comperisset, ea dignitate se abdicandum censuit, ne tam sanctum nomen ullo vitio teneri crederetur. Ex quo magis etiam Philoxenus videtur commendandus, qui reduci in carcerem maluit quam parum honesto suffragio eximi. Quod a nobis ob eam causam relatum est, quoniam aetate nostra permulti inveniuntur, qui pari inscitia atque insolentia unum quemque accusant, et assiduis reprehensionibus nulla ratione atque iudicio lacerant. Quorum nos tumidam inanemque loquacitatem non modo despicimus, sed ubique longe contemneradam arbitramur.

Libuit autem hoc potissimum in opere quamdam rerum varietatem et quasi silvam observationum admittere, ne legentium animi in tam varia multiplicique lectione aliquid saltem non inveniant, quod ingenium suum instruere atque excitare possit. Qua in re auctores quidem habemus in Romanis litteris magni nominis viros ac summa eruditione celebres, quales in Atticis commentariis Aulum Gellium, Aurelium Macrobium ac Probum Valerium. Apud Graecos etiam complures traduntur, qui eamdem in scribendo varietatem magno studio sunt consectati, neque id quidem sine maximis laudibus. Quo mihi multo rectius videtur eorum sequi auctoritatem qui et in vitae officiis et in rebus scribendis rationem habendam dixerunt, non praesentis duntaxat aetatis, sed ipsius etiam posteritatis. Quod equidem semper effeci, cum multis aliis rationibus, tum quod omnem prope aetatem in bonis artibus atque honestis disciplinis, non minore animi voluptate quam studio, hactenus consumpserim. Pro quibus eo nunc magis standum atque in acie durandum existimo, quo barbari populi infectis armis contra Romanas aquilas, hoc est, meliores litteras, cladem et ruinam assidue moliuntur. Quod illis prope ad votum successerit, in tantis Italiae fluctibus atque fortunis, nisi per solertes viros atque prudentiores diligenti cura et optimo studio prospiciatur.

Sed haec alias. Tu interim velim laeto animo capias hoc nostrum munus. Ita enim licebit pro veteri officio diligentiam nostram probare, et amicitiam inter nos firmiorem atque integriorem constituere.

Vale, et nostra haec studia Oliverio Caraffae, Cardinali Neapolitano patruo tuo, viro amplissimo, commendabis.

Florentiae, Nonis Juniis M.D.IIII.